CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570885 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570885.

Nodus 1570885 in documento marul-mar-vir-ill.xml


SANSON

SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit.

Reuertens uidit in ore leonis mortui examen apum et fauum mellis. Cum autem inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: De comedente, inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat, uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda uinctum, ipso sic uolente, tradunt eis. At ille fractis uinculis maxilla asini de terra sublata mille uiros interficit. Nomen loci inditum Ramatulechi, hoc est Eleuatio maxillę. Sitiens clamauit ad Dominum. Et ecce, de molari maxillę egressę sunt aquę, quibus sedauit sitim. Locus uocatus Fons inuocantis de maxilla. Deinde ingressus Gazam adit meretricem. Palestini in portis custodiam ponunt. Ille autem ualuis euulsis euasit. Dalidam in ualle Soreth adamauit sibique coniunxit. Ea promissis corrupta solicitauit uirum sciscitans, in quo esset eius fortitudo et quali uinculo constrictus teneri posset. Ter mulierem elusit, quarto uerum indicauit. Ligatus primo funes abrupit neruiceos, iterum canipeos, qui nunquam in opere fuerant, tertio clauum alte in terra defixum, cui per septem capillos alligatus fuerat, euulsit. Postremo, quia nazareus erat, id est consecratus Domino ab utero matris suę raso capite captus est mulieris proditione. Captum igitur oculisque orbatum Gazam adducunt et immolantes deo Dagon gratias agunt. Ipsum autem in carcerem coniiciunt. Deinde eductum ignominię causa inter duas columnas, quibus conuiuantium domus fulciebatur, constituunt. At ille dextra leuaque appręhensis columnis ipsam concussit donum seque met et tria fere milia Palestinorum oppressit ruina, ita ut multo plures moriens interfecerit quam olim uiuens. Sui sepelierunt eum inter Saraa et Esthaol, in sepultura patris eius Manuę. Iudicauit Israhel annis XX.