CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570836 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570836.

Nodus 1570836 in documento marul-mar-vir-ill.xml


TEPTE

TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino, si uictor redierit, quodcunque animal de domo sua egressum primo sibi occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę iugulabantur. Siquis enim iussus dicere seboleth, quod interprętatur spica, respondisset cheboleth, hic de Ephraim esse depręhendebatur. Ceciderunt ex eis quadragintaduo milia. Iepte iudicauit Israhel annis VI.