CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570767 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570767.

Nodus 1570767 in documento marul-mar-vir-ill.xml


GEDEONI

GEDEONI, Ioas filio, de tribu Manasse, cum ob idolatrię peccatum filii Israhel a Madianitis per annos VII oppręssi fuissent et poenitentes clamassent ad Dominum, apparuit angelus sub quercu in Ephra dicens, quod per ipsum Dominus liberaturus esset Israhel et Madianitas oppręssurus. Petiit Gedeon signum et, dum sacrificium offert sub quercu, tetigit illud angelus uirga, et igne de petra micante consumptum est. Angelus non comparuit. Gedeon ędificauit altare uocauitque illud Domini pax. Imperante Domino destruxit aram Baal et cognomentum accępit Hierobaal, id est Fortis contra Baal. Succidit lucum, ędificauit altare in uertice petrę, obtulit duos tauros holocaustum Domino. Ciues poscebant Gedeonem ad mortem a Ioa, patre eius, qui ait: Si deus est Baal, uindicet se de illo, qui suffodit aram ipsius. Madian et Amalech castrametati sunt in ualle Iezrahel. Gedeon uero conuocatis filiis Abiezer et Manasse et Asser et Zabulon et Neptalim petiit a Domino uictorię futurę signum. Id fuit ros in uellere terra circa sitiente et rursus uellus siccum terra circa ex rore madente. Gedeoni in expeditionem eunti a Domino pręceptum est, ne multitudini confideret faceretque reuerti timidos. Ex his reuersa sunt uigintiduo milia, cum eo decem milia remansere. Hos etiam iussus duxit ad aquas, et tantum trecenti, qui manu ad os biberant, remanserunt, qui uero flexo poplite os immerserant, ad tabernacula sua rediere. Cum his ergo trecentis in certamen prodiit. Castra autem Madian erant in ualle collis excelsi. Gedeon a Domino admonitus descendit in castra illorum cum Phara puero et audiuit quendam narrantem somnium suum alteri, quod panis subcinericius ordeaceus euerterit castra Madian. Qui audiebat, interprętatus est dicens hunc esse Gedeonis gladium. Reuersus Gedeon trecentos suos diuisit in partes tris cum tubis et lampadibus lagenarum opercubo contectis. Cecinit tuba, simul omnes insonuerunt fractisque lagenis fulserunt lampades. Territi hostes terga dedere, fugientes mutua se cęde trucidabant atque Gedeon uictoria est potitus. Qua audita illi, qui erant in monte Ephraim, uada Iordanis pręoccuparunt, ubi interfectis Oreb et Zeb, ducibus Madian, capita eorum detulerunt trans Iordanem ad Hierobaal et aduersus eum iurgati sunt, quod ipsos ad id bellum non uocauerit. Ille uero, ut sedaret tumultum, cęssit eis partem prędę, eo quod et ipsi inimicorum duces interemissent. Transiuit Iordanem et a uiris Sochoth panem petiit. Ab his irrisus recessit. Venit in Phanuel, sed ibi quoque passus est repulsam. Zebee et Salmana, Madianitarum reges, fuso eorum exercitu cępit. Regressus ad Socoth septem et septuaginta principes regionis illius super spinas et tribulos contriuit. Turrim Phanuel euertit, oppidanos interfecit. Zebe et Salmana, qui fratres eius occiderant, occidit. Israhelitis eum regnare uolentibus non assensit. Quinimmo prędam omnem illis cęssit inaures tantum reseruans, de quibus fecit ephot et posuit in ciuitate sua Ephra. Quieuit terra XL annis. Filii fuere illi LXX. De concubina in Sichen genuit Abimelech. Eo defuncto auersi sunt filii Israhel post Baalim et erga domum eius ingrati impiique fuere.