CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570706 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570706.

Nodus 1570706 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IVDA

IVDA tribus in locum successit Iosue ducis, quę iuncta sibi tribu Symeon subiugarunt Chananeum et Pherezeum. Interfecerunt in Bezech uirorum decemmilia. Adonibezech fugientem consecuti sunt. Capto absciderunt summas manuum pedumque partes, et ipse confessus est idem se fecisse LXX regibus. Inde perductus in Hierusalem uita decessit. Filii autem Iuda captis Hierosolymis ciues interfecerunt, donos incenderunt. Oppręsserunt Chananeum in Saphath. Angelus Domini in Galgalis increpuit Israhelem, quod ex gentibus quosdam delere noluerint dicens in ruinam ipsorum reseruatos. Fleuit populus et Locus flentium appellatus. Post obitum Iosue fornicati sunt in Baal et Astaroth; ideoque passi direptiones nec resistere aduersariis ualebant. Dominus autem suscitauit iudices, qui illos de angustiis liberarent. Sed ne his quidem paruerunt. Itaque seruatę sunt gentes, a quibus uexarentur traditusque est Israhel Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, in seruitutem per annos octo.