CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570639 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570639.

Nodus 1570639 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IOSVE

IOSVE, filius Nun, repletur spiritu sapientię, dux Israhel constituitur post Moysem. Hortatur eum Dominus, ut cum populo transeat Iordanem, ostenditque ei terminos terrę per eum obtinendę. Mittit ille duos exploratores in urbem Hierico, quos domi exceptos Raab meretrix quęrentibus non prodidit. Et hi quidem periculo liberati post triduum reuersi sunt ad Iosue trans Iordanem. Ipse mouit castra de Sethim mansitque apud Iordanem tribus diebus. Transiturus iussit Leuitas pręcedere cum arca, reliquum neminem appropinquare arcę ad spacium duum milium cubitorum. Pręeunte arca Domini transierunt Iordanem per siccum diuidentibus se aquis. Iosue iubente Domino XII uiros per tribus delectos XII tollere lapides iussit de Iordane in memoriam miraculi seruandos et alios XII de terra in Iordane colloocare. Magnificauit eum Dominus, et obedierunt ei sicut Moysi. Illis de alueo ascendentibus reuersę sunt aquę ad cursum suum. Die decimo castrametati sunt in Galgalis. Ibi posuerunt lapides, quos de Iordane tulerant. Gentes miraculo audito timuerunt. Iosue iussu Domini circumcidit secundo filios Israhel, quia, qui supererant, non erant circumcisi. Manserunt eodem in loco, donec sanarentur. Loco inditum nomen Galgala. Ibidem fecerunt Phase, in campestribus Hierico. Comederunt de frugibus terre, et manna defecit. Apparuit angelus cum gladio euaginato adorantique Iosue dixit: Solue calciamenta de pedibus! Locus enim, in quo stas, sanctus est. Hierico corruit Inde monitu Domini obsessam Hierico circumiuit cum bellatoribus semel per diem. Die autem VII, dum sacerdotes arcam circumferentes buccinis clangunt et reliquus populus acclamat, muri ciuitatis funditus corruere. Capta urbe, nequis aliquid tangeret, edictum est, quod anathema esset ciuitas. Aurum, argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti. Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem var quincunque ciutatem Hierico reędificare uoluerit. Achan Achan, filius Charni, de tribu Iuda, tulit de anathemate palium coccineum, CC siclos argenti, regulam auream quinquaginta siclorum. Mox Iosue misit tria uirorum milia ad oppidum Hay oppugnandum. Fugati fuere sex et triginta amissis. Iosue per responsum didicit rei male gestę causam fuisse peccatum Achan. Hunc lapidauerunt et cuncta quę illius erant, filii, pecudes, tabernaculum, supellex igni exusta. Tunc lapidum aceruo super Achan congesto placatus est Dominus. Vallis, in qua iacuit, uocata Hachor. Vrbem Hay captam incenderunt, uiros interfecerunt, prędam inter se diuiserunt, regem suspenderunt, super depositum lapides congesserunt.

Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum. Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon, quia Gabaonitę Israhelitis iuncti erant, sed a Iosue fusi fugatique sunt. Lapidibus pluit. Sol et luna steterunt Persequente eos Iosue de cęlo lapidibus pluit pluresque hostium ea pluuia quam gladio periere. Iubente Iosue sol et luna steterunt. Quinque reges in spelunca concludi iussit saxis ad ostium aduolutis, reliquos internicione tolli imperat. De spelunca eductos calcari super colla fecit dicens sic se cęteros conculcaturum. Eosdem interfectos in stipitibus suspendit, depositos in spelunca sepeliuit. Eodem die Macedan cepit et Lebnan et Lachim et regem Gazer, qui in subsidium Lachis uenerat, fudit in Heram. Cepit etiam Eglon, Ebron, Dabir, omnem terram montanam, meridianam atque campestrem et cum regibus Assaroth uno impetu reuersusque est in Galgala. Reges Iabin, Iobab, Semeron, Acsaph, reges quoque aquilonis, Chananeus ab oriente et occidente et Amoreus et Etheus et Pherezeus et Iebuseus et Eueus congregati sunt ad aquas Meron aduersus Israhel. Iosue autem ope diuina fretus inuasit eos, fudit fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam. Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus conbussit. Reuersus expugnat Asor atque incendit. Reliqua oppida capta uastauit interfectis regibus incolisque terrę. Ea tamen, quę in collibus posita erant, seruauit. Prędam uiritim diuisit. Terram filiis Israhel tradidit possidendam et quieuit a pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot accęperunt, in quibus habitarent, et suburbia ad pabulum iumentorum. Caleph, Iephone filius, Cenezeus, quoniam inter exploratores a Moyse missos uera retulerat, superuixit illis, qui in solitudine penere, annos XLV, hoc est usque ad annum ętatis suę quintum et octogesimum. Accepit possessionem a Moyse promissam montem Hebron, ante dictum Cariatharbe. Adam maximus ibi inter Enachim situs est. Ciuitates filiorum Iuda CXV. Iebuseum, habitatorem Hierusalem, non potuerunt filii Iuda delere habitaruntque cum illis usque in pręsentem diem. Singulis tribubus datę possessiones. Tabernaculum testimonii in Sylo fixerunt. Peracta terrę diuisione dederunt filii Israhel possessionem Iosue duci. Rubenitę et Gaditę et dimidia tribus Manasse dimissi, ut redirent in terram possessionis suę trans Iordanem, ad tumulos fluminis in terra Chanaan posuerunt altare. Filii ergo Israhel, rati eos idolatriam commisisse, parabant se ad pugnam. Cęterum comperta condendi altaris causa desierunt. Posuerant enim illud in signum, quod ius haberent ad ipsos accedendi. Vocauerunt altare Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. Iosue iam ętate confectus beneficia a Domino collata coram populo recenset et alia insuper sperari iubet, si ea, quę in lege Moysi scripta sunt, obseruare conentur. Sin autem ad gentium ritum declinauerint eisque se iunxerint per connubia et amicicias, tunc sciant se a Domino de terra delendos pręualentibus aduersariis.

Cunque illi Deum constanter colendi fidem obtulissent, posuit eis pręcepta in Sichem scripsitque in lapide, quem collocauit sub quercu in sanctuario Domini in testimonium percussi inter se foederis. Tunc demum dimisit tribus in possessiones earum. Post hęc mortuus est, cum esset annorum CX. Sepelitur in Thamnat Sarę in monte Ephraim. Ossa uero Ioseph, quę tulerant de Aegypto, sepelierunt in Sychem.