CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570362 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570362.

Nodus 1570362 in documento marul-mar-vir-ill.xml


IVDAS

IVDAS, filius Jacob, Sue Chananei filiam duxit uxorem. Quę peperit ei Her et Onan et Sela. Her coniugem accepit Tamar. Peccauit Domino, et occisus est. Onan patris iussu, ut sobolem fratri suo mortuo suscitaret, iungitur cum Thamar, ueruntamen ne illa conciperet, proiiciebat semen in terram. Ob hoc flagitium et ipse de cęlo ictus periit. Thamar autem in patris reuersa est domum. Porro Iudas mortua Sue coniugeXI. abiit ad ouium tonsores. Thamar autem sub meretricio latens habitu pacta est cum illo concubitum pro hedo. Arabonem accepit. Discessit grauida, fornicationis accusatur coram Iuda. Iubetur comburi, sed prolatis in medium, quę ab eo acceperat, donis liberatur dicente Juda: Iustior me est, quia non tradiderim eam filio meo Selę. Gemelli Illa igitur gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater prophetauit: Iuda, inquit, adorabunt te filii patris tui... et reliqua, ut supra est dictum.