CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570143 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570143.

Nodus 1570143 in documento marul-mar-vir-ill.xml


ISAAC

ISAAC, Abrahe filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam, filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit: Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et centuplum collegit. Fit diues. Palestini inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę. Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit Calumniam, alterum Inimicicias. Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben. Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob. Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam. Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.