CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570117 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570117.

Nodus 1570117 in documento marul-mar-vir-ill.xml


LOTH

LOTH, filius Aram, nepos Abrahę, Sodomę duos angelos suscepit hospitio. A quibus uiolentiam Sodomitarum auertere uolens duas filias uirgines stuprandas offerebat. Illi uero, dum magis hospites expeterent, a Deo puniti sunt cęcitate. Loth inde cum uxore eductus monetur, ut in monte se saluet, sed ipse exorauit, ut maneret in Segor. Cui ciuitati propter eum Deus pepercit. Super Sodomam autem et Gomorram sulphurem et ignem pluit easque funditus euertit. Vxor Loth contra angelicum mandatum post tergum respiciens uersa est in statuam salis. Loth cum filiabus suis de Segor ascendit montem mansitque in spelunca. Filię cum illo ebrio concubuerunt. Maior peperit ei Moab, a qua Moabitę, minor Ammon, a quo Ammonitę. Nihil ultra relatum comperio de Loth.