CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570025 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570025.

Nodus 1570025 in documento marul-mar-vir-ill.xml


Noe

Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum his, qui in arca erant, superfuit et ab eo instauratum est hominum pecudumque genus super terram. Aquę, quę montium iuga cubitis XV superauerant, centesima quinquagesima die resederunt. Hisque cędentibus arca ipsa tam diu incerta nauigatione uagata super montes Armenię sedit. Noe cum omni comitatu de arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et Iapheth. Vixit annos DCCCCL.