CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1570009 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1570009.

Nodus 1570009 in documento marul-mar-vir-ill.xml


Adam

Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata. Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam, deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn vero tanti parricidii conscius de misericordia Dei desperauit hintrauitque in terra Edom. Ibi genuit Enoch, hic Iared, hic Mauiahel, hic Mathusahel, hic Lamech, qui primus duas accepit uxores, Adam et Sellam. Fit septuplum ultio de Cayn, de Lamech septuagies septies. Adam genuit tertium Seth. Seth autem genuit Enos. Adam uixit annos DCCCCXXX, Seth DCCCCXII, Enos DCCCCV, Caynan DCCCCX, Malahelel DCCCXCV, Iared DCCCCLXII, Enoch CCCLXV, et non apparuit, quia tulit eum Deus, Mathusalem DCCCCLXIX, Lamech DCCLXXVII et genuit Noe.