CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1567442 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1567442.

Nodus 1567442 in documento skrl-3.xml


§ 16. Principia per quae contrariantes sententiae conciliari possunt.

1 Verum opponet mihi aliquis illa puncti 5 Carolini et Theresiani diplomatis verba praemittendam habebunt praesentis diplomatis acceptationem , indeque arguet reges nullas, quam quae his diplomatibus continentur, conditiones acceptare teneri. 2 Ego vero eidem reddam eorundem diplomatum puncti 1 verba illa: libertates (...) iura hactenus confirmatas, in futurumque concedendas, et per Nos conservandas (...) observabimus. 3 Opponam etiam illi verba Carolini diplomatis §1 salvis, quae per ultimam diaetam, et diploma suum mutata, aut in meliorem formam redacta fuerunt, indeque arguam quod, cum status non tantum praehabitas, sed et novas cum consensu principis stabilire sibi possint libertates, quanto magis ergo jam subsistentem constitutionem seu explanare, seu novis tantum, ut superius ostensum est, praesidiis fulcire possunt?

4 Largiantur mihi tantum unarum partium homines principium illud quod in obversum pragmatici articuli 2:1723 § 7. juxta stabilitum in aliis quoque suis regnis et provinciis haereditariis primogeniturae ordinem indivisibiliter, ac inseparabiliter invicem, ac insimul una cum Regno Hungariae, et partibus adnexis haereditarie possidendis, i.e. juxta sanctionem pragmaticam, quod, inquam, in obversum hujus articuli nihil ejusmodi stabiliri possit quod huic unioni et totius in concreto monarchiae utilitati officere possit. 5 Largiantur vicissim aliarum partium homines principium illud quod constitutionem, leges, et libertates, juxta provocata paulo ante Carolini diplomatis verba, explicare, aut in meliorem formam redigere integrum sit, et habent paratam in iis, qua proposuimus, et diplomatis, et articulorum ante coronationem materiam, quae si bona ab utrinque fide concertentur, poterit certe tale prodire resultatum quo et diffidentia imposterum omnis inter regem et status penitus sufferatur, et nos exspectationem, quam intenta in res nostras Europa concepit, plane expleamus.

Apposuit Nicolaus Skerlecz de Lomnicza, tabulae regiae olim vicepraeses, occasione comitiorum anni 1790.