CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1567259 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1567259.

Nodus 1567259 in documento skrl-3.xml


§ 15 Quod omnia haec non mutent, sed tantum explanent et firment veterem constitutionem.

1 Superest ut ostendamus quod omnia, quae hactenus proposuimus, non novam inducant constitutionem, sed veterem tantum aut explanent, aut obfirment.

2 a) Fixus diaetae terminus non leve est constitutionis munimentum. 3 Antea rege comitia cogere non volente palatino, iudici curiae, et tavernico eadem convocandi provincia delata fuit. 4 Si nunc statuatur ut status sine regalibus comparere debeant, hoc non est constitutionem mutare, sed illam moribus praesentis saeculi accomodare.

5 b) Ne illimitatum regis jus intercedendi status a communione legislativae potestatis simpliciter excludat, pertinet etiam ad praesidia constitutionis eidem certos limites statuere. 6 Sed et hoc non mutat, sed tantum explicat constitutionem.

7 c) Ita etiam ut omnes, quas intermedio inter diaetam tempore rex edidit, provisionales constitutiones in proximis comitiis debeant discuti, veterem constitutionem tantum obfirmat; nimirum ne indirecta hac via status ab exercitio potestatis legislativae amoveri possint.

8 d) Senatus etiam vigilans id tantum praestabit ne princeps sub specie executivae legislativam private exercere possit potestatem. 9 Atqui in hoc substantia avitae constitutionis versatur.

10 e) Ne potestas executiva non effectuando leges communionem, qua status gaudent, potestatis legislativae indirecte infringere possit, id natura subsistentis jam constitutionis secum ferebat. 11 Itaque ut cum initio omnis diaetae disquiratur quae leges non sint effectuatae et, si post bina comitia adhuc ineffectuatae maneant, ut depensio contributionis suspendatur, ad effectum tantum pertinet prioris constitutionis.

12 f) Ut ab administris proventuum publicae rationes in comitiis exigi possint, non mutat formam prioris constitutionis, quae principi dispensationem eorum admittit, administrationi ipsi majorem certe securitatem procurat.

13 g) Ut militia etiam statibus fidem juramento voveat, in ipsa potestatis legislativae communione radicatur. 14 Cum enim militia praecipuum sit securitatis non tantum extrinsecae , sed etiam intrinsecae instrumentum, justum certe est ut hac parte non tantum una, sed et altera legislativi corporis pars tranquillisetur.

15 h) Ut autem status militaris jurisdictio unice ad militaria restringatur, id enim vero non tantum Hungariae, sed et totius monarchiae salus exposcit. 16 Secus serius certe aut citius imperium in militarem degenerabit democratiam.

17 i) De iis, qui aut castra regni turpiter dediderunt, aut aerarium depeculati sunt, puniendis in diaeta saepius actum fuisse et harum acta, et historia testatur. 18 De iis vero plectendis, qui regem ad infringendas regni libertates inducunt, positiva lex exstat. 19 Nihil itaque novi est constitutionem per ministrorum responsabilitatem firmare.

20 k) Reliqua omnia centum jam legibus constituta sunt, adeoque tempus est ut semel reali effectui mancipentur; imo ad firmandam magis constitutionem nostram haec adhuc partim perferenda, partim explananda puto. Nempe:

21 l) Necessitas inauguralis diplomatis, iuramenti, et coronationis puncto 5 et Carolini et Theresiani diplomatis non obscure quidem stabilitur, idque non alia profecto de causa, quam, quod juxta titulum 14, paragraphum 2, rex non coronatus nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 22 Cum tamen id variis cavillationibus ansam dederit, diserte explanandum puto quod regi ante coronationem regiae potestatis exercitium non competat.

23 m) Eodem titulo diserte quidem explicatur quod si alia, quam S. Regni corona rex coronetur, omnes ejus regiae potestatis actus perinde illegitimi sint ac si nunquam fuisset coronatus. 24 Ut tamen omnis differentiarum fomes etiam eatenus sopiatur, id quoque diserte renovandum puto.

25 n) Ex his plane causis quod S. Regni corona non in regis, sed statuum esse debeat potestate, innumerae fere leges innuunt. 26 Ne id etiam alicui imposterum dubio locum relinquere possit, id quoque clare censeo exprimendum.

27 o) Ut in dicasteriis omnia publice agantur, nihil eorum, quae ad ejus agenda pertinent, nisi ejus nomine expediatur, et natura rei et ipsa eorum instructio deposcit. 28 Quid itaque vetat illum praesidialis misterii abusum, qui in ipsam sensim constitutionem agere potest, diserte abrogare?

29 p) Liberi populi libera constitutio publicitatem suapte exigit: cur igitur libertas preli non possit stabiliri? Denique:

30 q) Constitutio eo firmior evadit, quo major pars populi ejus beneficium sentit illiusque conservationem tuendi causam habet. 31 Quare non possent aliqui hujus favores ad liberos, sed ignobiles homines extendi, quare rusticis ipsis ad majorem eorum libertatem gradus aliquis sensim parari non posset?