CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1567213 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1567213.

Nodus 1567213 in documento skrl-3.xml


Ne iudicia illegalibus mandatis turbari possint.

17 p) Denique non sufficit habere iudicia ordinata, si eorum usus per arbitraria mandata civibus impediri, aut supremi fori sententiam potestas executiva arbitrarie possit commutare. 18 Si civitates violentias commitant, sub velo illo quod illae sint peculium regium, jam fere usu receptum est ut iudices per inhibitoria mandata a cognoscenda causa inhibeantur. 19 Quot cassatoriis, executoriis, legibus contrariis mandatis morem gerere iudices sunt coacti? 20 Reincorporato Banatu nonne praeclusa continuo fuit omnibus, qui sua illic jura prosequi cupiebant, juris via? 21 In causa Fesi Matyasovszhiana nonne potestas executiva primum ad alterandam supremi fori sententiam passum figere tentavit? 22> Quare? quia diserta de eo lex non exstabat. <23 Interest itaque omnibus his providere, interest iudicibus plenam mandata, quae sibi illegalia videbuntur, seponendi libertatem restituere. 24 Interest viam juris etiam quoad bona Banatica, et in Croaticis confiniis sita, aperire.