CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1567034 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1567034.

Nodus 1567034 in documento skrl-3.xml


Quoad collationem bonorum.

6 l) Verum cum defunctus imperator bona et officia exteris conferendo potestate hac abusus sit, justum est ut omnes ejusmodi collationes in irritum revocentur. 7 Quae enim in orbe natio est quae patria officia, patrios honores, patriaque bona suis civibus ita non reservarit ut a lege hac nonnisi in paucis extraordinariis casibus recessus fieri possit? 8 Cum tamen circumstantiae aerarii ita constitutae esse queant ut restituendo tanto, quod Iosephus II inde percepit, donatariis aeri pares non sint, sufficit si irritae hae donationes in lege specifice exprimantur, singuloque civi bona haec a donatariis, depositis pecuniis, recipiendi facultas attribuatur; interea vero qua ignobiles oneribus publicis subjiciantur. 9 Ita etiam cum in montanis, salinariis, 30-libus et postalibus officiis tot exteri applicati esse possint ut idonea nativa individua tanto numero nec adsint, sufficit si dicasterium dirigens accuratam eorum conficiat consignationem, supplices nativorum bonorum excutiat, et ex his eos, quos idoneos censet, statim subsitui, reliqua vero officia, prout vacaverint, nativis idoneis conferri procuret.