CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1566532 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1566532.

Nodus 1566532 in documento skrl-3.xml


Quoad negotia soli Regno Hungariae propria.

5 b) E converso ipsa unionis inter tam disparata regna natura secum fert ut ea, quae nullam ad commune totius monarchiae bonum habent relationem, sed internam tantum singuli regni administrationem concernunt, per separatum singuli regni dicasterium seu cancellariam ita pertractentur ut unius regni consiliarii in interna alterius negotia nullam influxum habeant. 6 Cum enim adversis utrumque regnum legibus diversa gubernii forma gaudeat, naturale est ut singuli regni consiliarii interna etiam alterius regni negotia ad sua principia ament revocare, quod utique in utriusque regni negotiis perturbationem adferre debet. 7 Quare ne interna Regni Hungariae negotia ad consilium status amplius deferantur, sed ut princeps erga factas sibi eatenus per cancellariam Hungaricam propositiones illa decidat, constituendum puto. 8 Consilium status, ut nomini suo respondeat, nonnisi ea, quae totam in communi monarchiam respiciunt, pertractare debet; si ad alia se imittat, intermedium tantum et inutile inter cancellaria et principem dicasterium efficit.