CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1566362 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1566362.

Nodus 1566362 in documento skrl-3.xml


Quoad militem confiniarium.

19 d) Si domi tuta sint omnia, ut rex confiniario etiam milite pro defensione cujuscunque demum provinciae uti possit, ut relatus in legionis censum confiniarius sub illa, quae jam pro tota monarchia salubriter certe invecta est, militari disciplina permaneat, ipsa monarchiae totius ratio exposcit. 20 Verum ut confiniariis, imo regulatis etiam legionibus meri ferme exteri praeficiantur, ut reliquus ab iis, qui signis adscripti sunt aut porro adscribentur, confiniarius populus, quasi conflata alioquin e nobilium bonis, quam confinia occupant, plaga a S. Regni corona avulsa esset, sub oppressivo militari, adeoque peregrino gubernio fatiscere debeat, id enim vero commune monarchiae bonum certe non exposcit. 21 Possit itaque princeps tranquillis domi rebus confiniario in necessitates cujuscunque monarchiae partis milite uti; si domi periculum subversatur, eum educere non possit. 22 Maneat confiniarius, si sit adscriptus miles, sub vigente jam militari praefectorum suorum disciplina, verum praeficiantur illi, uti et regulari nationali militi, nativi praefecti; reliquus vero populus confiniarius in iudicialibus, oeconomicis, et politicis leniori, et legali politico gubernio postliminio restituatur.