CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1565492 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1565492.

Nodus 1565492 in documento skrl-3.xml


§ 99 Dissensiones inter clerum et statum saecularem.

1 Altera calamitatum regni causa fuit gravis inter status ipsos dissensio. 2 Clerus non contentus privilegio fori in personalibus, quod ipsi jam sub Sancto Stephano concessum fuit, sub prioribus quoque regibus connitebatur ut illud etiam ad realia extendere possit, ita ut saeculares etiam in realibus causis contra ecclesiasticos coram foro ecclesiastico procedere debeant; eratque tempus quo id reapse in effectum perduxit (a). 3 Hoc assecutus jam ipsum fundamentale juris principium quod actor forum rei sequi debeat, subvertere idque efficere contendebat, ut ecclesiastici etiam active procedentes saeculares in quacunque demum causa coram foro spirituali possint convenire.

4 Coeperat item clerus oppressivam in exigendis decimis rigorem adhibere, hanc contra capitulationis Albertinae articulum 28. et capitulationis Mathiae, cui Szilághy subscripsit, articulum 10. ab ipsis nobilibus exigere renitentesque per interdicta ecclesiastica ad eas praestandas compellere.

5 Invaluit praeterea his potissimum temporibus usus ille ut episcopi, quamquam optimos alioquin haberent proventus, pluria insuper pinguia beneficia, veluti praeposituras et abbatias, ad se pertraxerint.

6 Tot reditibus aucti coeperunt copiosa saecularia bona partim a rege impetrare partim a prodigis, seu alias ad incitas redactis proprietariis emere, seu per legata etiam obtinere, ita ut praeter ampla alioquin fundationalia bona clerus jam magnam saecularium etiam bonorum partem ad se pertraxerit. 7 Quod summum fuit, praeter cancellarii et personalis praesentiae munus, quae jam quasi ex instituto tenebat, alia etiam aliis saecularibus propria veluti thesaurarii, coronae custodis et supremi comitis officia in pluribus jam comitatibus occupaverat (b).

8 Omnia tamen haec, quamquam justa, querimoniarum capita tantam inter status acerbitatem vix produxissent nisi praepotenti illi dynastae Bathorio personales cum potentiori adhuc praelato Thoma Bakácsio inimicitiae intercessissent (c). 9 Illum enim, ut adversario male faciat, saeculares eo impulisse coaevi scriptores tradunt, ut clerus universim et a consilio regis, et a judiciis et comitiis omnique usque adeo rerum prophanarum pertractatione excludatur. 10 Atque haec saecularium cum clero dissidia primis statim, quae sub Uladislao 1492. pro festo Purificationis acta sunt, comitiis eruperunt. 11 Verum cum summa ab utrinque ageretur contentione, nihil in hac diaeta ea de re potuit determinari. 12 Debuit tamen alia eodem adhuc anno pro festo S. Michaelis ad definienda haec objecta diaeta praefigi (d).

13 Ac haec quidem diaeta seu clero impediente seu de alia quapiam ignota causa celebrata non fuit (e). 14 Sequenti tamen anno pro eodem festo S. Michaelis comitia iterum acta et memorata objecta reipsa in discussionem assumpta fuere. 15 Sed tum tanta inter clerum et saeculares contentio exarsit ut comitia nullo edito decreto tumultuose dissoluta sint. 16 Forte Uladislaus 1494. quaesito studio diaetam non celebravit, ut interea animi defervescant (g). 17 Et vero comitia 1495. longe moderatius agebantur, passique sunt saeculares ut in praesens excessus tantum aliqui in exactione decimarum corrigantur. 18 Cum 1496. nullo iterum comitia celebrata sint (h), exstinctum jam videri poterat hoc incendium; res tamen aliter evenit. 19 Nam in comitiis 1497. non jam saeculares tantum cum clero, sed et nobiles cum magnatibus, immo universi, ut jam vidimus, status cum rege colliserunt. 20 Itaque haec quoque comitia nullo edito decreto infructose dissoluta sunt (i).

21 Tandem 1498. diuturnae hae saecularium cum clero dissensiones tantisper sopitae sunt. 22 Foro enim spirituali limites positi sunt articulis hujus diaetae 60. 61. et 62; negotium decimarum magis adhuc regulatum fuit ab articulo 49. usque 54; quoad acquisitionem bonorum saecularium clero meta praescripta fuit art. 55. et 65; ne plura beneficia ecclesiastica in unam personam congerantur vetitum fuit articulo 56; ab officio conservatoris coronae clerus excludebatur per articulum 25, a munere vero supremi comitis articulo 57-o.

23> Caeterum ne hae quidem leges in effectum abiverunt. <24 Patet enim ex articulo 33-o 1500. quod fora spiritualia, cum nobiles jam non possent, adminus cives jurisdictioni suae in causis prophanis subjicere tentaverint. 25 Patet ex articulo 23:1504. quod adhuc indebitas decimas clerus per interdicta exegerit. 26 Ipsa possidendorum plurium beneficiorum ecclesiasticorum prohibitio eum tantum effectum produxisse videtur quod anno 1500. status cum Georgio episcopo Veszprimiensi et cancellario per art. 31-um dispensare potuerint ut una Budensem retineat; iam enim 1507. art. 13. pluralitas beneficiorum ecclesiasticorum denuo debuit prohiberi. 27 Eadem sors fuit legis illius qua officia supremorum comitum ecclesiasticis conferri vetabantur. 28 Iam enim 1514. articulo 56. sanciebatur ut comitatui Hevessiensi saecularis tantum usque reditum episcopi praeficiatur, huic vero reduci munus hoc continuo restituatur.

29 (a) Et ideo jam sub Sigismundo decreto 2-o art. 14. et decreto 3. art. 12. lege publica prohiberi debuit ne fora spiritualia causas prophanas vel vicissim tractent. 30 Verum debuerunt fora spiritualia legem hanc transgredi, cum jam in capitulatione Szilághiana articulo 9, sub Mathia vero 1462. articulo 2. et 1464. art. 14-o ipsae causarum species, quas forum spirituale tractare possit, specificari debuerint. 31 Nec huic legi obtemperatum fuisse docet 1471:17. quo fora spiritualia iterum a causis prophanis judicandis inhibentur. 32 Sed nec hanc quidem legem in effectum ivisse docet gravis, quae eatenus sub Uladislao inter saeculares et clerum viguit, controversia.

33 (b) Omnes hi abusus patent et e coaevis scriptoribus et e subjiciendis mox legibus quibus abrogantur.

34 (c) Causam eorum vide in Bonfinio et Tuberone.

35 (d) Patet id e conclusione decreti 1492. § 4. et 5. ubi dicitur: "Praeter praedictos (nempe in decreto hoc contentos) articulos DD. praelati, barones, nobiles plures articulos tam ratione decimarum, quam ecclesiasticorum beneficiorum ac collationis comitatuum praesentarunt praesenti decreto inserendos, sed quia iidem super hujusmodi articulis perfectam deliberationem facere nequiverunt, pro eo finalem conclusionem articulorum ejusmodi ad futuram diaetam circa festum B. Michaelis celebrandam duximus prorogandam."

36 (e) Nullum enim ejus vestigium seu in coaevis scriptoribus, seu in diplomatibus occurrit.

37 (f) Anno 1493. pro festo Michaelis comitia celebrata fuisse constat a sententionalibus Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 419. et seq. per quas sententia notae infidelitatis in Ioannem Kis Horváth de Illaposich perfertur. 38 Turbulenta illa fuisse Istvánfius testatur, et licet ille alias etiam turbarum harum causas adferat, dubitari tamen nequit quin iidem abusus, qui comitia 1492. ita perturbarunt ut de iis nihil decerni potuerit, hac etiam diaeta resumti praecipuam dissidiis causam praebuerint. 39 Caeterum Istvánfius memorat quidem hac etiam diaeta leges aliquas perlatas fuisse. 40 Verum in eo illum evidenter halucinari praefatio decreti 1495. satis ostendit. 41 In hac enim Uladislaus comitia 1495. cum diaetae 1492. historia nectit, quin ullam diaetae 1493. faciat mentionem, quod certe facturus non erat si aliquod e comitiis his decretum emanasset.

42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat.

43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest.

44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos... ad perficiendum ea omnia, quae a Nobis maximo cum suspiramine exspectabant, congregationem generalem pro festo B. Martini in anno proxime transacto indixissemus et celebrassemus, inter delecta grana frumenti zizaniam imponendo omnia subvertissent, et sic ipsi barones et regnicolae Nostri nihil boni una Nobiscum concludentes cum jactura rerum suarum sat grandi ad propria comeare coacti fuissent."