CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1565372 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1565372.

Nodus 1565372 in documento skrl-3.xml


§ 97 Cur Uladislaus Ioanni Corvino praelatus fuerit.

1 Caeterum electionem Uladislai Beatricis reginae viduae, quae spem ineundi cum eo matrimonii conceperat, artibus procuratam fuisse concors ferme est scriptorum sententia. 2 Si causam ex eventu conjicere licet, ego non exiguum in rem hanc momentum id etiam adtulisse puto quod nota jam Ioannes Corvini mascula indole metuerint olygarchiae et anarchiae studiosi, ne per hunc, perinde atque Mathias, naturalis ejus parens, fecit, in officio contineantur. 3 Eventus adminus eorum votis certe respondit. 4 Sub imbecilli enim Uladislao vetus, quae a Mariae temporibus usque Mathiae regnum viguerat, partim olygarchia, partim anarchia non modo revecta, sed et adeo aucta fuit ut jam ipsae hae duo pestes in mutuam venerint collisionem. 5 Antea, si qui potentiores dynastae praedominium arripuerunt, pressi horum potentia reliqui status tanto facilius a regibus in officio poterant contineri. 6 Si vero laxata vi imperii anarchia invaluit, optimates ipsi effreni populi licentia premebantur. 7 Nunc parte ex una praelati, ac praesertim praedives ille et praepotens Thomas Bakacsius; parte vero ex alia praevalidi duos optimates Bathorius et Zápolyius pro praedominio decertabant, sicque ipsa jam ad invicem in collisionem venit oligarchia.