CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1565256 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1565256.

Nodus 1565256 in documento skrl-3.xml


§ 96 Conatus inducendi ad latus regis stabilis consilii.

1 Vidimus jam et sub Hunyadio, et sub Ladislao, et sub Mathia, quod status stabilem introducere senatum conati sint, cujus consilio rex executivam suam et in politicis et in judicialibus exerceat potestatem. 2 Verum cum stipendiis commembrorum ejus prospicere aut neglexerint aut non potuerint, senatum hunc numquam coaluisse inde probabile efficitur, quod in nullo aetatis ejus instrumento mentio illius occurrat; sub Uladislao consilium hoc propius ad effectum accessit.

3 Iam enim 1495. status numerum membrorum senatus hujus in tribus praelatis, tribus baronibus, et quatuordecim nobilibus defixerunt. 4 Et quia consilium hoc sub prioribus regibus unice ob non assignata senatoribus stipendia adhaesisse cognoverunt, ut rex eos et denominet, et stipendiis provideat, decreverunt. 5 Cum rex stipendia haec praestare aut non vellet, aut non posset, anno 1498. art. 2-o rem eo immutarunt ut praelati nonnisi duo, totidem barones, e nobilibus vero sedecim sint senatores. 6 Hi ex omnibus quatuor regni partibus (nunc circulos appellamus) communi regis et statuum consensu eligendi § 5. 7 Singulus autem status de stipendio sui ordinis senatorum provideat § 7. 8 Post biennium quippe 1500. art. 10. retento nobilium numero praelatorum baronumque numerum ad quatuor de singulo statu elevarunt § 1-o statueruntque ut medietas hujus senatus alternatim continuo Budae morari debeat § 3. et 5. 9 Ut munus senatoris nonnisi triennio duret, hoc elapso novi senatores in comitiis eligantur, priores tamen perinde reeligi possint § 9. et 10. 10 Imo si quis etiam non reeligatur, dum ipsi libuerit, liberum habeat in senatum ingressum § 13. 11 Quod si senatorem intra triennium obire contingeret, in ejus locum rex proprio motu alium sufficere possit § 12. 12 De stipendiis vero eandem, quam superioribus comitiis, rationem iniverunt § 8. 13 Verum ne hac quidem via senatoribus stipendia procurari potuerunt. 14 Itaque 1507. art. 3-o magis adhuc efficax medium arripuerunt. 15 Defixerunt nempe stipendium senatoris, si praelatus aut baro sit in 700, si nobilis in 300 florenos § 4. 16 Hoc nomine singulae colonicali sessioni, imo nobilibus etiam unius sessionis tres denarios imposuerunt § 5. 17 Utve senatus perceptores harum pecuniarum unum e baronibus, alium e nobilibus constituat § 6, hi vero stipendia assessoribus rite dependant, in subsequis vero comitiis rationes reddant, decreverunt § 7.

18 Iam vero quod ea mens statuum fuerit ut senatus hic non tantum in octavis et brevibus judiciis assideat, sed ut rex eorum consilia etiam in politicis utatur, articulus 1-us 1498. reddit manifestum. 19 Hoc enim statuitur: "Ut rex e sedecim illis nobilibus (nempe qui praecedenti articulo 3. ad senatum illum deputabantur) in negotiis illis, quae generaliter universum regnum concernere videbuntur semper octo in consilium suum admittat." 20 Et hoc est causa cur nos dicasterium hoc nec tribunal, nec consilium, sed senatus nomini designemus, nimirum quia illud pro veteri regni instituto non in supremo tantum regis foro, sed in intimo etiam ejus consilio (quod nunc status vocamus) eidem assistere debuisset. 21 Neque enim sensus provocati articuli 7:1498. eo accipi debet, quasi Uladislaus jam habuisset stabile aliquod politicum consilium ad quod sedecim illis nobilibus accessus lege illa procuratus fuisset; hujus enim nulla uspiam seu in legibus, seu in diplomatibus memoria occurrit. 22 Verum constituebant illud ipsi illi, qui in legibus aevi hujus judices regni ordinarii appellantur, nempe palatinus, judex curiae, cancellarius et vicecancellarius, quosve praeterea e forte praesentibus regi convocare collibuit praelatos, barones, et quandoque nobiles. 23 Caeterum nullus horum qua commembrorum consilii aliquo stipendio provisus fuit, nullus ad fixam eo nomine ad aulam residentiam obligabatur. 24 Quaerebant primo status fixum talem senatum stabilire cujus opera rex et in politicis et in judicialibus uti possit. 25 Verum consilium hoc vidimus hactenus non successisse (a). 26 Post ipsum certe 1507. articulum videtur incassatio trium illorum denariorum adeoque decreta etiam senatoribus stipendia totusque usque adeo senatus adhaesisse. 27 Nulla enim amplius toto, quo Uladislaus adhuc regnavit, novennio seu in legibus, seu in litteris aetatis illius ejus mentio reperitur. 28 Imo post 11 annos, nempe 1518, sub Ludovico II art. 39. et 40. exigendi ejusmodi senatus consilium, ut paulo infra videbimus, de novo resumitur.

29 (a) Unicus sententiae huic obstare videtur articulus 25:1495. in quo consiliarii suae maiestatis a praelatis, baronibus, et caeteris regnicolis diserte contradistinguuntur. 30 Cum enim post hunc adhuc annum de erigendo primum hoc senatu actum fuisse e superioribus appareat, per consiliarios aut ordinarii regni judices, quos regem ex officio ad consilium adhibere debuisse constat, aut jam tum aliqui puro honoris hujus titulo gloriabantur.