CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1564734 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1564734.

Nodus 1564734 in documento skrl-3.xml


§ 93 Regulatio monetae et rei montanisticae.

1 De moneta et rebus montanisticis ac commercialibus sub Uladislao in comitiis multa, sed infeliciter disposita fuerunt. 2 Nimirum prohibebatur extranea moneta, in limitibus tamen regni admittebatur (a), quasi horum accolae tantum cum advicinantibus exteris, non vero etiam cum iis, qui ipsos contingebant, regnicolis quaestum habuissent, et quasi per exterae monetae ad justos limites reductionem commercio melius prospici non potuisset quam per simplicem ejus prohibitionem.

3 Auri etiam et argenti crudi inductio prohibebatur (b) quasi aurum et argentum in monetam conversum non perinde facile a regno extraheretur, nisi id per alias commerciales provisiones, quarum tunc

93.3 tunc: nunc B

adhuc nec idea exstabat, impediatur. 4 Verum ignoravit adhuc aetas illa vel id, quod aurum et argentum non tantum qua materia monetae, sed etiam qua merx, quae iisdem, quibus reliqua commercii objecta, subjacet legibus, considerari debent.