CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1564050 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1564050.

Nodus 1564050 in documento skrl-3.xml


§ 88

1 Videamus jam qualiter legislatio sub Uladislao processerit. 2 Ut S. regni corona in potestate statuum permaneat et per eligenda ab iis individua custodiatur, identidem quidem decretum fuit; videntur tamen status a cautela illa recessisse, quam sibi 4-o capitulationis §-o pepigerant, nimirum ut ipsa arx Visegrad, in qua corona asservabatur, potestati coronae custodum consignetur; nulla enim amplius ea de re seu in 1492. 3-o seu in 1498. 23-o articulo memoria occurrit.

3 Comitiorum celebratio in Szilághiana seu Mathiae I capitulatione articulo 13-o et 1471. articulo 1-o annua locusque comitiorum Pestinum; terminus vero festum Pentecostis defixus fuerat. 4 Sub Uladislao 1498. ut quadriennio adhuc annua sit diaeta et in campo Rákos pro festo S. Georgii semper celebretur, postea vero non nisi omni triennio celebretur per articulum 1-um constituebatur. 5 Et implevit hoc statuum votum Uladislaus; licet enim intra hoc quadriennium decretum tantum 1500. exstet, vestigia tamen comitiorum 1499, 1501, et 1502. jam tenemus. 6 Cum elapso etiam hoc quadriennio, id est post 1502, (praeter annum 1503.) annuarum diaetarum vestigia usque 1508. prostent (a), crediderim ego ab hoc primum anno triennium fuisse observatum, cum intra hunc et 1511, uti et intra hunc et 1514, nullum vel decretum exstet, vel vestigium aliquorum comitiorum hactenus prolatum sit, ut adeo nullam in eo fixam viguisse regulam pronum sit existimare.

7 In eo etiam an nobiles viritim vel vero comitatus per repraesentantes ad diaetam vocari debeant, nullam certam fuisse cynosuram jam sub Mathia vidimus. 8 Sub Uladislao qualiter ad diaetam 1492. nobiles convenerint, non constat. 9 Constat tamen e praefationis decreto 1495. praemissae §-o 2. quod ad haec comitia tantum per repraesentantes comparuerint. 10 Verum ipsis his comitiis jam articulo 26-o perlatum fuit ut ad diaetam non comitatus per electos nuncios, sed nobiles viritim convocantur; an tamen hoc etiam constanter postea observatum fuerit, subsequi statim 1498. decreti praefatio dubium movet. 11 Dicitur enim §-o 4-o "tandem iidem barones regnique Nostri nobiles universi de singulis comitatibus regni Nostri in praesente congregatione generali... constituti." 12 Interea, cum nec in hac, nec in ullius posterioris diaetae praefatione seu electorum, seu nunciorum mentio occurrat, malim existimare quod usus nobiles ad diaetam viritim convocandi sub toto Uladislai regno viguerit.

13 Sub eodem hoc rege jam ad internam etiam diaetae organisationem regulandam passus factus fuit. 14 Iam enim 1492. articulo 108. statuitur ut absentes ultra quatuor dies non exspectentur, conditis nihilominus interea legibus perinde, ac si praesto fuissent, obligentur. 15 Anno vero 1495. articulo 25. statuitur ut rex diaetam uno mense ante terminum celebrationis publicet §-o 6; ut propositiones regiae ante omnia in pertractationem assumantur §-o 3-o; utve, si opiniones in diversas partes abire eveniat, magister janitorum regalium vota viritim colligat, pluralitatique votorum deferatur §-o 5. 16 Denique 1498. articulo 1-o sancitur ut diaeta nonnisi 15 diebus duret § 1; ut praelati et barones, qui absque justa causa emanserint, in florenis 400, nobiles in 200-is convincantur § 3-o; ut e nobilibus unius sessionis a 10 sessionibus nonnisi unus comparere teneatur.