CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1563608 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1563608.

Nodus 1563608 in documento skrl-3.xml


§ 84 Mortuo Mathia Uladislaus rex eligitur eidemque prolixior quam ulli praedecessorum capitulatio proponitur.

1 Mathia 1490. 6-a Aprilis Viennae supremum diem obeunte, post persoluta eidem Albae Regali justa, comitia pro eligendo novo rege in 15-am Maji Urbanus Docti, Agriensis antistes, qua locumtenens regius (munus enim palatini propter exorbitantem 1455. eidem collatam authoritatem Mathias inde ab obitu Emerici Zapolii non restauraverat) Pestinum indixit. 2 Iam tum Fridericus imperator haereditatem regni Hungariae e pacto, quod eum 1463. cum Mathia inivisse statusque regni ratificasse supra diximus, repetabat. 3 Verum cum ille posteriori utpote 1477. pacto quaesito in successionem regni Hungariae juri ultro renunciaverit (a), status libero suo electionis jure usi Uladislaum 15-a Julii regem proclamarunt. 4 Iisdem comitiis elaborata fuit prolixior quam ulli antecessorum suorum capitulatio, quam ea tempestate decretum regni compellatum fuisse jam supra observavimus. 5 In ejus praefatione jus electionis statuum diserte agnoscitur (b). 6 Cum omnes statuum praerogativae universim confirmentur, et gravissima negotia, uti est occupatarum sub Mathia provinciarum erga pactatam in tractatu Olomuciensi summam cessio § 5, 6, et 7-o ad consensum statuum restringatur, legislativa statuum potestas utique stabilitur.

7 Objectum externae securitatis, jus nempe belli, pacis, ineundorumque cum exteris principibus tractatuum, status ne hac quidem capitulatione diserte ad comitia revocarunt. 8 Cum tamen §-o 6-o Austriam et aliquas Styriae et Carinthiae civitates imperatori absque statuum consensu reddi vetuerint, videntur eo respexisse.

9 De jure tributa imponendi e finali §-i 2-i clausula non satis liquet an jus nova subsidia imponendi comitiis reservatum, vel vero rex, ne ea in comitiis vel petere possit, simpliciter inhibitus fuerit; cum jam Mathiam a novis subsidiis in comitiis petendis inhibitum fuisse viderimus, probabilior est posterior sententia. 10 Et haec inconstitutionalis lex, e qua Uladislaus se nonnisi tardius emancipavit, non exiguam, ut mox videbimus, subsecutis regni calamitatibus ansam praebuit.

11 Executiva regis potestas nullis ferme aliis, quam quos omnibus aliis antecessoribus suis praescriptos fuisse vidimus, limitibus circumscribitur, nempe ne bona et dignitates exteris conferre possit §-o 11, 12 et 13. 12 Ut vel rebus Hungaricis nonnisi Hungaros in consilium adhibeat §-o 10. 13 Denique ut, dum in Hungaria aget, palatina officia per solos regni Hungariae barones peragi procuret § 9.

14 Cum autem Uladislaus una Bohemiae imperaret, obligarunt quidem hunc etiam prouti jam antea Albertum ad exigendam in Hungaria majorem anni partem § 8. 15 Verum in casum absentiae non transtulerunt ab eo potestatem seu in locumtenentem, seu in palatinum, seu in senatum aliquam, sed tantum, ut regnum in bono ordine atque dispositione relinquat, eidem comiserunt, id est, detulerunt ejus arbitrio cuinam vicariam suam deferre velit potestatem.

16 In judicialibus etiam potestatem ejus nihilo magis atque Mathiae § 14 constrinxerunt, excessus enim in auferendis citra viam juris bonis et in infligendis poenis, quem § 15 et 16 praevenire voluerunt, et jam antea sub omnibus retro regibus et sub ipso Mathia frequentissimis legibus vetiti fuere.

17 Tria tantum nova capitulatione hac constitutionis praesidia status stabiliverunt. 18 Primum quod observantes tandem totum et electionis regis et legislativae statuum potestatis jus in possessione Sacrae regni coronae radicari, huic vero per solum custodes coronae eligendi jus exiguam praestari securitatem, donec arx Visegrad, in qua corona conservabatur, in regis potestate permaneret, arcem ipsam Visegrad conservatoribus coronae resignandam ordinaverint §-o 4-o.

19 Dein quod distinctum aerarium e deponendis pro Austriacis provinciis, quas sub Mathia occupaverant, summis conflari illudque administrationi conservatorum coronae concredere voluerint, § 5 et 7.

20 Denique quod ultra conditiones capitulationis hujus in articulis, quos eidem ante coronationem proposituri sunt, assensum ejus non esse necessarium, verum ad dandam ultro iis regiam suam sanctionem eum obligatum esse §-o 18 declararint.

21 Tardius jam, nempe 1507. status novum idque praecipuum constitutionis praesidium, nempe ministrorum (ut nunc loquimur) responsabilitatem articulo 7-o stabiliverunt (c); nullum tamen ex his praesidiis in realem perductum fuisse effectum mox videbamus.

22 (a) Tabulas tractatus 1477. in Sanctiori Archivo exstare indiculus, quam Kollár Auctuario

84.22 Auctuario: Actuario B

suo subjecit, remonstrat. 23 Nemo illas hactenus protulit. 24 An renunciationem Friderici in successionem Hungariae contineant, authores in utrum disputant; mihi affirmativa inde confici videtur quod in posterioribus 1491. pactis, quibus Maximiliano Friderici filio ius successionis in Hungariam addicitur, nulla ad anni 1464. provocatio fiat, quod certe vix intermissum fuisset nisi iis per subsequum 1477. pactum derogatum fuisset.

25 (b) "D. D," dicitur ibi, "praelati, barones, caeterique proceres, et universi incolae regni, ad quos scilicet jus eligendi novum regem ex vetustissima regni ejus libertate et consvetudine devolutum exstiterat."

26 (c) "Si quis" (dicitur ibi) "regnicolarum in consilio regiae majestatis contra libertatem et commune bonum atque statuta hujus regni palam, publice et manifeste agere attentaret, talem D. D. assessores teneantur in generali diaeta proxime ventura ex nomine manifestare. 27 Quem ibidem tamquam reipublicae libertatisque regni proditorem et turbatorem in rebus et persona juxta sua demerita iidem puniendi habeant facultatem.