CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1563511 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1563511.

Nodus 1563511 in documento skrl-3.xml


Itaque arbitrarii imperii nomine unice ideo notabatur quia competentem sibi executivam potestatem mascule exercuit.

6 De remissione in exigendis legibus adeo accusari non potest Mathias ut potius tota arbitrarii ejus imperii invidia potissimum exinde promanarit quod ad procurandum legum effectum severiora etiam quandoque media adhibuerit. 7 Nimirum degeneraverat jam, ut vidimus, inde a Mariae temporibus imperii forma jam in oligarchiam, jam in anarchiam; Mathias primus post Ludovicum Magnum severitate sua et studia partium exstinxit et praepotentiam dynastarum oppressit et froenata minorum etiam grassandi libidine internam tantisper revexit securitatem et dissipatos a decessoribus suis aerarii proventus restituit. 8 Quae res olygarchis et iis, qui res suas per disordinem anarchiae promovere cupiebant, non potuit non displicere. 9 Horum itaque clamoribus effectum fuisse puto ut severiori Mathiae in executivae potestatis exercitio modo arbitrarii imperii nota et aetate sua adhaeserit et ad nos usque sit propagata. 10 Quamquam fateri oporteat ne ipsum quidem, licet et copioso et victorioso plerumque stipendiario milite stipatum, praepotentiam dynastarum et internas depraedationes penitus sufferri potuisse. 11 E plurimis enim decretorum ejus articulis apparet violentas bonorum occupationes per regnicolas ad invicem factas sub hoc etiam rege viguisse (b); apparet etiam banos et comites in ipsum jus patronatus regis in ecclesias ita involasse ut id publica lege prohiberi debuerit (c). 12 Quod si adhuc post inveterata adeo sub prioribus regibus mala illa loco Mathiae languidus aliquis et remissus rex 32 annis imperasset, sane cladem Mohácsianam, quam post 36 ab obitu Mathiae annos Hungaria experta est, jam sub hoc rege sustinuisset.

13 (a) Item dicitur illic quod honorem comitatus nullus nisi nobilis tenere possit.

14 (b) Vide articulos 27:1471. et 11:1474.

15> (c) Vide artiiculum 37:1486. <16 Tanta fuit baronum et comitum oligarchia adhuc sub finem regni Mathiae.