CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1563155 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1563155.

Nodus 1563155 in documento skrl-3.xml


§ 78 Nec tributa arbitrarie imperabat.

1 Vidimus quod status stabilitam jam inde a Carolo I lucri camerae a singula colonorum, etiam ad nobiles pertinentium, porta executionem per articulum 5-um capitulationis, cui Szilághius nomine Mathiae subscripsit, antiquare voluerint (a); constat e 7-o 1-ae, quam Mathias ab adito regno 1458. circa festum Pentecostes Pestini celebravit, diaetae articulo legem hanc revocatam utve lucrum camerae ea, quae sub Ludovico I consveverat, ratione exigatur, decretum fuisse (b). 2 Ex ejusdem diaetae articulo 55-o constat etiam jurasse Mathiam quod praeter lucrum camerae unius, vel medii floreni tributum nec a statibus petere nec propria authoritate imponere velit (c). 3 Cum Mathias regnum nonnisi cum fine Martii adiverit, diaeta vero haec in Junio adeoque post tres statim menses eodem anno celebrata sit, cautio haec non ad Mathiam, sed ad aliquem e suis decessoribus referri debet, adeoque Mathiam non fuisse primum exigendae (in vicem lucri camera) unius floreni authorem satis apparet. 4 An tamen Mathias promisso huic usque 1462. steterit, hactenus non constat. 5 Vero tamen similius videtur, quod et factiones Garaianae metu, et quia non recuperata corona necdum firmus in solio stetit, per violationem sponsionis suae status irritare noluerat. 6 In ejusdem 1462. comitiis status pro redimenda a Friderico corona unum florenum auri a singula porta sponte contulerunt. 7 Exegere tamen continuo et a rege ipso sponsionem (d) et a sedecim optimatibus fidejussionem pro rege quod similem unius floreni depensionem nunquam porro a statibus aut petere, aut exigere velit (d1

78.7 d1 nota iterum scripta in B.

). 8 Post solennem adeo sponsionem Mathiam usque coronationem suam, quae 1464. peracta est, nullum praeter lucrum camerae subsidium exegisse admodum credibile videtur. 9 Imo nullum hactenus prolatum est instrumentum e quo pateat eum ante annum 1468. subsidium aliquod exegisse; constat e converso quod 1467. nomine lucri camerae non a singula porta, uti tempore Ludovici, sed a quinque portis unum florenum, et hunc non propria authoritate, sed erga factam per status in comitiis Budensibus determinationem exegerit (e).

10 Tandem 1468. susceptum sinistro sane consilio bellum Bohemicum in eam illum impulit necessitatem ut praeter lucrum camerae aliquam pecuniae summam (nescitur enim quanta fuerit) a statibus postulare debuerit (f). 11 Sed et nunc 20 optimates statibus vades dedit quod subsidium ejusmodi imposterum nolit postulare (g). 12 Et exsolvit datam fidem Mathias per subsequum biennium. 13 Nam anno 1470. cum bellum Bohemicum adhuc perduraret, novum iterum unius floreni a singula porta subsidium impetravit rursusque et ipse status assecuravit (h) et septemdecim optimates vades statuit quod porro ejusmodi subsidium nolit postulare (i).

14 Subsequo quadriennio eum aliquod praeter lucrum camerae subsidium exegisse nullum vestigium exstat. 15 Anno tamen 1474, 1475, et 1476. pro bello Turcico iterum unius floreni subsidium impetravit (k); constat etiam eum et in comitiis Vacii 1485. et in comitiis Budae 1486. celebratis unius floreni subsidium a statibus denuo obtinuisse (l), quamquam vades de eo amplius non exigendo sistere debuerit. 16 Atque ita Mathiam jus tributa imperandi privative nunquam usurpasse satis apparet. 17 Apparet etiam quod intra 32 annos duodenis tantum, quantum hactenus constat, extraordinarium illud subsidium impetraverit. 18 Ubi tamen posteriores reges, quos nemo hactenus arbitrarii imperii insimulavit, id intra brevius tempus longe frequentius exegisse mox videbimus; ut adeo, dum Bonfinius eum per annuam unius auri floreni exactionem plurimam apud Hungaros invidiam contraxisse narrat, id de accurata lucri camerae collectione, quam de systemate regni annue exigendi jus habuit (m), intelligi debeat. 19 Itaque ego facilitatem potius illam, qua status datis insuper vadibus de non exigendo amplius subsidio securos reddere solebat, in Mathia reprehendandam puto quam quod necessitatibus reipublicae legali comitiorum via subvenere studuerit decretumque semel in comitiis subsidium mascule deinde exigi procuraverit.

20 (a) "Item quod (dicitur hoc articulo) D. rex pro quacunque causa... aliquam taxam seu solutionem pecuniariam per iobaggiones regnicolarum seu alios nobiles petere valeat."

21 (b) "Item lucrum camerae exigatur secundum morem tempore condam D. Ludovici regis observatum."

22 (c) "Item quod (dicitur hoc articulo), prout D. rex praestitit juramentum quod nullo tempore super regnicolas et jobbagiones regnicolarum taxae unius vel medii floreni... petantur, vel imponantur, praeter lucrum camerae."

23 (d) Assecuratio regis prolata est in Vestigiis Diaetarum pag. 365; fidejussionales 16 optimatorum pro rege exstant in archivo Regni Croatiae.

24 (e) In Vestigiis Diaetarum pag. 375-a profertur mandatum Mathiae de 1467, ubi dicitur: "Convocatis nuper in hanc civitatem Budensem praelatis, baronibus, et nobilibus Nostris... necessariis de causis statuerunt ut loco lucri camerae tributum fisci regalis... consimile ut prius super singulis quinque portis ne plus nisi unus florenus semel in anno ubique exigatur."

25 (f) In assecuratoriis de eodem anno in Vestigiis Diaetarum pag. 378 dicitur: "certum pecuniae subsidium ultronee obtulerint." 26 Ab eo tempore oblatae in vicem lucri camerae pecuniae nomine subsidii venire coeperunt.

27 (g) Vide fidejussionem ibidem pag. 380.

28 (h) Vide praefationem decreti hujus in Vestigiis Diaetarum pag. 383, ubi dicitur: "Obtulerunt ultro de singulis portis per totum regnum singulos 100 denarios," et infra, "lucrum camerae anni praesentis relaxavimus ita quod taliter cum eo ad valorem... unius floreni solvatur."

29 (i) Vide ibidem fidejussionem pag. 390-a.

30 (k) De 1474. fidem facit decreti ejusdem anni articulus 1-us. 31 De annis vero 1475. et 1476. provocata in Vestigiis Diaetarum pag. 396 ejus mandata.

32 (l) Vide ejusdem argumentum ibidem pag. 401 et 405.

33 (m) Mathias enim in jam provocato edicto suo 1468. ita ait: "Haec solutio tributi fiscalis (seu lucri camerae) semper pro hoc vero anno, qui nunc imminet, (supradicto modo) fieri disposita est.