CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1563072 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1563072.

Nodus 1563072 in documento skrl-3.xml


Mathias status a communione potestatis legislativae non exclusit.

3 Ut rex arbitrarie agat, debet seu omnem et legislativam et judicialem usurpare, seu executiva sua abuti potestate. 4 Mathias status e legislationis communione adeo non exclusit ut potius hanc in litteris suis identidem agnoverit (a) et id ipsum opere etiam contestatus sit. 5 Ac in Corpore Juris nonnisi sex regis hujus decreta quidem exstant; verum tria praeterea jam hactenus per extensum prolata sunt, duo nempe 1458, et 1470. unum. 6 Decreta annorum 1472. et 1475. aeque per extensum exstare Kovachich in Vestigiis Diaetarum indicavit, ac praeter haec omnia aliarum insuper octo vestigia detexit, quorum nonulla fortasse adhuc e latebris, in quibus recondita sunt, subinde protrahentur. 7 Itaque sub Mathia 32, quibus regnavit, annorum curriculo novemdecim consilia, et quidem ab anno 1470. usque 1479. annua celebrata fuisse ex iis tantum, quae hactenus productae sunt, litteris apparet. 8 Quid si avara scrinia magis adhuc referentur? 9 Ego certe nullus dubius plura adhuc detegenda fore. 10 Quid? quod anno 1475. insolito ad diem usque illam exemplo status solos et leges condere et earum effectuationem in se recipere, ut jam vidimus, admiserit. 11 Verum potest rex frequentia agere comitia et tamen partem legislativae statuum potestatis invadere, si aut in comitiis status in suam cogat sententiam, aut de iis, quae secus natura sua ad objecta legislationis pertinent, proprie tantum arbitrio disponat. 12 De Mathia neutrum adhuc horum comprobatum est; si quid enim hujusmodi comisisset, status certe in primo Uladislai decreto, quo novitates ejus abolentur, id diserte indicare non intermississent; si faciliores atque debiles aliquot sui pradecessores in sententiam suam habuit status, id proprio eorum facto evenit; erat enim eotum adhuc armata tota regni nobilitas. 13 E novem certe, quae jam prostant, ejus decretis nulla ejusmodi lex apparet, quae extorqueri debuisset. 14 Privatam etiam aliquam, quae alias ad objectum legislationis pertinuisset, ejus ordinationem nemo hactenus in lucem protraxit. 15 Unius potissimum usurpatae tributa imperandi potestatis insimulatur. 16 Juvat itaque id tantisper ad vivum

77.16 vivum: visum B

resecare.

17 (a) In regalibus pro diaeta 1462. apud Pray ad hunc annum ita loquitur: "Cum S. coronae negotium et tantarum turbarum compositio... totius regni statum concernat... nec satis esse putavimus cum his duntaxat praelatis, baronibus, et nobilibus, qui pro nunc apud maiestatem Nostram sunt... definire; quin ea, quae ad publicam pertinent utilitatem, merito communi omnium consilio discutienda sunt". 18 In eundem plane sensum loquitur in epistola ad Albertum archiducem Austriae scripta, in Vestigiis Diaetarum pag. 366 et 367.