CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1562756 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1562756.

Nodus 1562756 in documento skrl-3.xml


§ 74 Palatinum reges nominabant non obstante Alberti articulo 2.

1 Ut palatinum rex pari statuum voluntate eligat, jam quidem sub Alberto perlatum vidimus. 2 Verum mollius adhuc per status dicti palatini indicium nullum vicariae regis potestatis muneri huic affixum vestigium seu legibus, seu in diplomatibus deprehendimus. 3 Imo vidimus quod Ladislao Posthumo adhuc minorenni primum Ujlakius, tum Hunyadius, eodem vero adulto, sed e regno absente Ulricus Cileae comes, Mathia vero adhuc adolescente Szilághius non palatini, sed gubernatoris nomine vicariam regis gesserint potestatem; palatini vero gubernatoris imperio obnoxii fuerint. 4 Sane, cum e coaevis scriptoribus constet (a) quod Mathias primo statim aditi regni tempore Ladislaum Gara exauctoraverit eidemque Michaelem Guth de Országh suffecerit, non multo autem post hoc iterum magistratu moto palatinatum Garaio restituerint, pronum est existimare decessores etiam suos Ladislaum Posthumum et Albertum eodem jure usos fuisse (b), adeoque articulum 2-um Alberti in effectum non abivisse. 5 Quid? quod adhuc 1478. supremum judicium non palatino, sed personali praesentiae regiae, qui tunc cancellarius fuit, articulo 12 delatum sit (c).

6 Etulit tandem caput suum haec dignitas 1485. omnesque, qui in bene ordinata republica summo etiam magistrati praescribi debent, limites praetergressa est. 7 Dudum enim intra omnes ejus notae scriptores convenit quod, ut sarta tectaque sit reliquorum civium libertas, nulli unquam magistratui simul civilem, simul militarem, simul judicialem authoritatem concredere oporteat. 8 Jam vero palatino per articulos 1485. defertur summa post regem civilis libertas, quia rege aut segni aut imbecilli illi jus externa negotia perficiendi tribuitur articulo 7-o. 9 Si rex cum injuria tertii bonum aliquod contulerit, regnicolae ad querelam non regi, sed palatino deponendam adstringuntur articulo 8-o; rege absente jus comitia indicendi, totaque usque adeo vicaria regis potestas (demtis solis grationalibus) in palatinum sub nomine locumtenentis regis transfertur articulo 4. et 10-o. 10 Ille mediator non solum in mutuis regnicolarum discordiis, sed inter regem ipsum et regnum declaratur articulo 5-o et 6-o. 11 Ille denique minorenni regi tutor constituitur, in illum tota, dum rex adolescat, pars legislativae, executivae, et judicialis potestatis, quae regem respicit, transfertur articulo 2-o (d). 12 Defertur etiam eidem suprema sub nomine generalis regni capitanei militaris potestas articulo 4-o; 13 defertur denique suprema iudicialis potestas articulo 9-o. 14 Atque ita impositus fuit finis usitato sub duobus antea regibus gubernatores officio. 15 Ita palatinale munus longe supra illam, quam gubernatores habuere, potestatem evectum fuit (e). 16 Sola tantum donationes ad vires 32 sessionum conferendi facultas, qua Hunyadium praeditum fuisse vidimus, hac vice eidem non conferebatur. 17 Sed et haec praerogativa tardius, ut postea videbimus, eidem accessit.

18 Cum institutum hoc sub tenaci adeo authoritatis suae rege invectum sit, juvat genuinam ejus rei causam in medium proferre. 19 Nimirum cum nullus praeter Ioannem

74.18 Ioannem Mathiam B

Corvinum nothum Mathiae esset filius, hunc ille sibi successorem dari viis omnibus contendebat. 20 Dudum ille Emerico Zápolio praecipuo consiliariorum suorum administro utebatur, tantamque de ejus et fide et dexteritate opinionem conceperat ut, si eum in summo reipublicae magistratu locaret totamque insuper reipublicae potestatem in magistratum hunc conferret, se voti sui damnatum iri non ambigeret. 21 Verum consilium hoc praematura Zapolii mors intervertit. 22 Mathias vero jam opere ipso testatus est se tantam potestatem non officio, sed Zapolii personae conferre voluisse. 23 Cum enim praevideret facilius fuisse exorbitantem illam authoritatem conferre quam jam collatam a successore palatino repetere, maluit nullum Zapolio dare successorem. 24 Ne tamen respublica se absente, Viennae enim potissimum morabatur: detrimentum caperet, invexit novum hactenus locumtenentis regii munus, cujus indefinitam adusque potestatem iis, quibus sibi visum est, limitibus circumscribere potuit (f).

25 (a) Narrant id coaevi scriptores, sed et prolatae in Vestigiis Diaetarum pag. 348 et 352 ab utrinque factae considerationes testantur.

26 (b) Quod si enim Mathias electionem palatini jam in usu deprehendisset, certe initio vacillantis regni sui status in tam delicati puncto non offendisset, sed Garaium in una aliave, quam primo regni sui anno celebravit, diaeta deponi et Országhium eligi procurasset. 27 Jam vero vero tenemus decretum utriusque hujus diaetae in quo nulla fit mentio electionis palatini.

28 (c) Regem enim absentem fuisse constat; quod autem cancellarii nomine praesentiae regiae judicaverint, vide in Vestigiis Diaetarum pag. 315 notam (b).

29 (d) Dicitur ibi: "Palatino, donec haeres rex in adultam pervenit aetatem, universe illius subditi et regnicolae perinde ac vero domino et regi semper obedire et in omnibus rebus obtemperare teneantur."

30 (e) Patet id e collatione praesentium et eorum, qui tunc editi sunt, articulorum, dum Hunyadius gubernator enunciatus esset.

31 (f) Haec quidem totidem verbis nullus scriptorum tradit, ipsa tamen rerum gestarum combinatio facit manifestum. 32 Nam quod Mathias Joannis Corvini post fata sua electionem procurare summo studio adlaboraverit, quodve et in hoc et in aliis praecipuis rebus opera Emerici Zapolii usus sit, coaevi scriptores tradunt. 33 Dum ergo parte ex una video quod muneri palatini, cui Zapolium admodum voluit, monstruosam plane tribuerit potestatem, parte vero ex alia intelligo quod defuncto paulo post Zapolio idem rex jam alium constituere noluerit palatinum, recte profecto infero quod Mathias authoritatem illam unice ex secundo procurandae notho suo successionis fine non tam officio palatinatus quam Zapolio attributam haberi voluerit.