CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1562695 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1562695.

Nodus 1562695 in documento skrl-3.xml


§ 73

1 Stabilis senatus, cujus consilio rex tam politica negotia quam causarum definitionem moderari debeat, primum sub Hunyadio gubernatore, Mathiae patre factum fuisse periculum jam supra vidimus; resumpserunt status hoc objectum primis statim, quae sub hoc 1458. egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio provideat (b). 3 Senatus tamen hic ad consistentiam minime perductus fuisse videtur, quin nullum imposterum ejus vestigium exstet, et Mathiam ita, ut praedecessores ejus, convocatorum tantum pro arbitrio ex iis, qui forte aderant, praelatorum, baronumque consilio usum fuisse appareat (c). 4 Post 20 annos, nempe 1478, status ipsi stabiles jam judices ita elegerunt articulo 12-o ut pars eorum media in judiciis continuo adesse debeat. 5 Verum judices hi jam ad octavas tantum et brevia judicia restringuntur, neque eorum authoritas etiam ad politica negotia extensa fuit (d). 6 Et cum nulla ipsis defixa fuisse stipendia appareat, videntur hi quoque stabiles judices non multo post evanuisse.

7 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 314 dicitur hoc articulo: "Et insuper sex prudentes et nobiles viri ex proceribus regni deputentur qui et rebus regiis agendis consilio pro arbitrio regni adhaereant, quorum etiam opera et ingenio dicta judicia praetextu brevium evocationum fienda continuo exequantur."

8 (b) Ibidem pag. 318: "Dominus rex teneatur dictis sex nobilibus viris oportunum salarium disponere, ut ratione praemissorum residentiam facere valeant."

9 (c) Ibidem pag. 362. proferuntur ejus litterae, quae hanc clausulam habent: "Nec satis esse putavimus, cum his duntaxat praelatis, baronibus, ac nobilibus, qui pro nunc apud majestatem Nostram constituti sunt, in talibus respondere vel definire."

10 (d) Dicitur ibi: "et quod... praelati et barones ad judicium et judicandum nunc in praesenti congregatione electi, vel saltem eorum media pars, semper in judicio tam octavarum, quam etiam brevium evocationum interesse debeant. 11 Et eorum authoritate et in praesentia quaelibet causa saltem gravis definiatur."