CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1562407 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1562407.

Nodus 1562407 in documento skrl-3.xml


§ 70 Adhuc tempore Mathiae rex non tractare cum statibus, sed articulos, prout sibi exhibebantur, confirmare solebat.

1 Si prolixi, qui in Pestiensibus 1458. comitiis perlati sunt 60 articuli expendantur, una et id reputatur quod diaeta illa nonnisi 12 diebus duraverit (a); si praeterea stylus, quo decretum 1478. conceptum est, in considerationem sumatur, videtur usus ille, quem in decreto Alberti jam animadvertimus, adhuc sub Mathia perdurasse, nimirum quod rex propositos per status articulos, quin iis aliquid seu addat, seu demat, prouti sibi praesentati fuerant, confirmare consveverit; quomodo enim tam numerosi et prolixi articuli in comitiis Pestiensibus, quae 12 tantum diebus durarunt, concertari, quomodo in decreto 1478. status sermonem ad regem dirigere potuissent, e. g. in articulo 1-o "Contribuimus hoc anno praesenti Majestati Vestrae," articulo 2-o "Ut Majestas Vestra eo magis necessitati suae intendere possit," et sic passim.

2 Ac una id etiam e tenore praefationum et conclusionum Mathiae apparet quod jam rex tantum statibus unum decreti exemplar, non vero vicissim (ut sub Alberto), extradederit.