CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1562047 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1562047.

Nodus 1562047 in documento skrl-3.xml


§ 66 Mortuo et Hunyadio et rege Ladislao, Szilághius se gubernatorem eligi procurat.

1 Interea mortuo Ladislao Posthumo, Garaiana factio pro palatino, Hunyadiana pro Mathia, gubernatoris minori natu filio, regnum captabat; praevaluit Szilághii viduaeque gubernatoris Hunyadii potentia; postquam enim vacante regno praelati et barones comitia pro eligendo novo rege praefixissent (a), Szilághius cum 40 armatorum millibus ad ea comparuit, hocque armorum terrore Garaianas partes ita prostravit ut antequam eligendo regi manus admoveretur, se in quinquennium, dum nempe Mathias adolescat, gubernatorem eligi procuraverit. 2 Electionem hanc extortam fuisse vel inde apparet quod dignitas haec nullis, ut in Hunyadio factum est, limitibus circumscripta, immo ipsa electio ne in decretum quidem comitiorum horum relata fuerit, sed accessorie tantum in articulo 14 gubernatoris mentio injecta sit; eo nempe jam tum oligarchia processit, eo statuum animi deflexerant ut antiquata, quae sub principium epochae hujus vigebat, reginarum corregentia hunc jam tertium ex ordine gubernatorem tempore interregni agnoverint.

3 (a) Vide horum publicatorias in Vestigiis Diaetarum pag. 290; patet ex iis quod in interregno non status, non palatinus, sed praelati tantum et barones comitia indixerint. 4 Patet quod nomine baronum non tantum ii, qui palatinum aliquod officium reipsa gesserunt, sed alii etiam potentiores optimates, veluti Ioannes Marczal, et Simon Czudar venerint. 5 Patet denique quod ad haec comitia iterum nuncii tantum vocati, horum tamen numerus non fuerit determinatus.