CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1562004 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1562004.

Nodus 1562004 in documento skrl-3.xml


Solus tamen cum exigua manu Hunyadius vires ejus retundit.

5 Ast incassum; obsistente aemula Garaii factione solutaque per vigentem tanto tempore jam anarchiam vi imperii, e banderiali, portali, et insurrectionali militia, quae numerum 100,000 longe superare debuisset, vix 5000 potuit extorquere, ita ut sola haec praeter propriam 10,000 cohortam inconditamque, quam Joannes Capistranus adduxerat, cruciatorum turbam tam copioso hosti, tamque bellicoso, ut Mahometes fuit, dux objicere salutemque regni tanto discrimini exponere debuerit. 6 Sane nisi propitia Hungariae fata tantum, ut Hunyadius fuit, imperatorem in haec tempora reservassent, exitium, quod sub Ludovico II a Solimanno regnum passum est, jam tum a Mahomete indubie subire debuisset.

7 Mortuo non multo post gloriosam hanc expeditionem Hunyadio, postquam rex Ladislaus natu majorem ejus filium Ladislaum propter necatum Belgradi Cileae comitem, ab aemulis Hunyadianae domus impulsus, Budae extremo affici supplicio curasset, tum demum, quod hactenus gliscebat tantum, schisma eripit totumque in Hunyadianam et Garaianam factionem regnum discessit, quod ultimum certe eidem exitium erat adlaturum nisi Turca opportunam hanc perdendae Hungariae occasionem neglexissent.

8 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 286 ipsae ejus regales memorantur.

9 (b) Vestigium eorum indictionis prostat in Vestigiis Diaetarum pag. 287.