CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1561970 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561970.

Nodus 1561970 in documento skrl-3.xml


§ 65 Mahomete Hungariae jam imminente regnicolae decretam ante biennium insurrectionem praestare recusant.

1 Cum Mahometem in proposito invadendae Hungariae persistere fama publica ferret, in hoc 1445. conventu de opponenda eidem valida manu agitata fuere, sed cum Mahometes eo iterum anno cessaverit, nullum eorum, quae forte ibi decreta fuerant, effectum subsecutum esse comperimus.

2 Anno 1456. Ladislaum comitia Pestinum pro festo Epiphaniae indixisse constat (a); an tamen haec, uti et alia ante festum S. Brictii

65.2 Brictii: Beictii B

eodem anno indicta (b) reipsa celebrata sint, necdum compertum est. 3 Id constat Mahometem hoc anno ad Belgradum expugnandum invadendamque Hungariam cum ducentis armatorum millibus reipsa movisse. 4 Quod cum Szilágii, Belgradi praefecti, litteris annunciatum fuisset, nihil quidem Hunyadius intentati reliquit quo regnicolas ad praestandum, qui ante biennium in comitiis 1454. imperatus fuit, militis numerum permoverat.