CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1561757 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561757.

Nodus 1561757 in documento skrl-3.xml


§ 61 Ladislaus Posthumus regno admovetur; ejus capitulatio, quae corpori juris sub nomine decreti inserta est.

1 Fridericus mortua interea Ladislai Posthumi matre Elisabetha cognati sui tutelam eo pertinacius retinebat, quod sibi successionem in adtinentes ad jus ejus provincias et regna, tamquam praematurum ejus obitum jam tum praesagiret, praecoci spe jam tum destinaverit. 2 Maluit itaque bellum cum Hungaris experiri quam hunc et coronam regni iis reddere; fractus tamen virtute Hunyadis, regem ipsis demum restituit, coronam autem non dimisit. 3 Quare Hungari coronationi illi, quam Ladislaus adhuc in cunis subiverat, acquiescentes eum Posonium deductum 1453. regem salutarunt. 4 Obtento nihilominus quod in Corpore Juris sub nomine decreti insertum est inaugurali diplomate, seu capitulatione, quod enim id pro tali habendum sit, apparet ex articulis 1-o et 2-o cum finali ejus clausula combinatis e quibus patet quod et rex statibus de observanda regni constitutione, et status regi de praestanda eidem fide et obedientia juratam dederint cautionem.