CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1561671 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561671.

Nodus 1561671 in documento skrl-3.xml


Nobiles impossessionatos lucro camerae subjiciunt.

15 Memorabile est quod in ipsis his sub auspiciis statuum celebratis comitiis nobiles impossessionati pendendo lucri camerae subsidio non amplius [subjecti] fuerint exempti

60.15 exempti: exemplo B

(e).

16 Ita status in prima statim longiori regis absentiae occasione commodo reipublicae minus prospexerunt, dum magnam potestatis executivae partem ad se pertraxerunt. 17 Debuit enim gubernator variis aemulorum insultibus patere, id autem vigentem jam anarchiam debuit magis adhuc confirmare. 18 Patet id vel e variis privatarum familiarum confoederationibus quae articulo decreti hujus 5-o abrogantur. 19 Has enim ad propulsandas tam regis, quam aliorum privatorum injurias initas fuisse ostendunt, quae earum adhuc prostant, exempla; quod autem confoederationum harum non tantum ad repellendas, sed etiam ad inferendas injurias usus factus sit, docent coaevi scriptores. 20 Inde tot occupationes castrorum et proventuum regiorum, tot desolationes privatarum arcium, tot violentiae, ut proprietatem omnem fluctuasse appareat. 21 Quod est primum anarchiae argumentum.

22 (a) In Vestigiis Diaetarum a pag. 273-565.

23 (b) Ibidem pag. 263.

24 (c) Ibidem pag. 273.

25 (d) Ibidem pag. 272.

26 (e) Vide edictum statuum eatenus vulgatum in Vestigiis Diaetarum pag. 261, ubi dicitur: "Item super singulos quatuor nobiles iobagionem non habentes unus florenus dicetur."