CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1561607 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561607.

Nodus 1561607 in documento skrl-3.xml


Latum a rege judicium non fuit inappellabile, sed potuit a judicibus regni ordinariis reformari.

5 Memorabilis est finalis articuli hujus clausula: "prout temporibus regum fieri consveverunt." 6 Primum enim hoc est diplomaticum argumentum e quo patet judicium a rege latum non fuisse supremam illam decisionem, a qua nullus jam licuerat appellare, sed hujus quoque sententiam, si solus pronunciavit, potuisse a judicibus regni ordinariis reformari.

7 Caeterum potestatem legislativam status sub gubernatore hoc adeo naviter exercuerunt ut inde a 1446. usque 1450. inclusive celebratorum singulis annis comitiorum vestigia jam detecta sint (a), detegenda indubie reliquorum etiam duorum, usque dum Ladislaus Posthumus ipse regimen capesseret, annorum.