CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1561570 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561570.

Nodus 1561570 in documento skrl-3.xml


§ 60 Authoritas quam muneri huic adhibuerunt.

1 Articulo quidem 6-o in abstracto decernunt "ut gubernator tantam habeat authoritatem quantam haberet regia Majestas." 2 Verum id postea adeo restringunt ut praeter competentem regibus judicialis potestatis partem, authoritatem militarem, et proventuum regiorum administrationem nihil ferme ei reliquum manserit. 3 Adjunxerunt nempe illi unius praelati, unius baronis et duorum nobilium consilium, ad quos omnia referre debebat, tempore vero octavarum insuper palatinus, judex curiae, duo praelati, duo barones, et sex nobiles eidem adscripti fuerunt, cum quibus judicia exerceat (articulus 7-us).

4 In absentia consiliariorum dederunt illi quidem potestatem currentia negotia et

60.4 et addidi

minores causas expediendi, ea tamen cum restrictione ut, si quid contra consvetudinem regni decerneret, id per judices ordinarios regni valeat emendari sicque ipsas gubernatoris sententias revisioni judicum regni ordinariorum subjecerunt (articulo 13).