CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1561444 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561444.

Nodus 1561444 in documento skrl-3.xml


Forma administrationis quam tunc stabiliverunt.

7 Egere deinde comitia subsequo anno 1445. (a) quibus et successionem Ladislai Posthumi stabiliverunt, et peculiare regni sigillum, sub quo necessariae et commemoriales litterae (b) expediantur, effingi procurarunt; ac sigillum quidem regni jam antea exstabat fuitque ejus usus, praesertim illo intervallo, quod inter Mariae captivitatem et Sigismundi coronationem intercessit, in judicialibus instrumentis (c), verum utrumque hoc et forma et inscriptione differebat (d); cumque exstante jam uno superfluum fuisset aliud effingere si prioris promiscuus in judicialibus et publicis usus fuisset, debuit aut prius illud, velut pro specifico tantum illo casu constitutum, subinde cassum reddi, aut illo judiciales, hoc autem publicae expeditiones obsignari, aut denique cassato priori, posteriori hoc utriusque ordinis litterae confirmari. 8 Plurae etiam publicae litterae prostant quae posteriori hoc sigillo munitae fuere (e), id quod provocati articuli voces illae: "commemoriales litterae" indicare videntur, sicut e converso verba illa "et procedatur justitia mediante secundum quod decet, usque coronationem regis," satis ostendunt sigilli hujus usum etiam in judicialibus viguisse. 9 Caeterum clausula illa "usque coronationem regis" evidenti est indicio et quod status Ladislaum Posthumum jam nunc regem agnoverint, et quod coronationem, quam hic adhuc in cunis subiverat, pro valida eotum adhuc non reputarint.

10 (a) Docet id Verböczy P. 2. tit. 14. § 35. et Friderici imperatoris ad civitatem Bartphensem litterae quibus eam hortatur ut suffragium suum his comitiis in Ladislaum Posthumum conferat. In Vestigiis Diaetarum .

11 (b) Sunt verba provocati supra Verböcziani §-i.

12 (c) Possidet clarissimus Pray litteras judiciales hoc sigillo insignitas.

13 (d) Vide differentiam hanc in Vestigiis Diaetarum p. 250. et 251.

14 (e) Veluti expeditoria a statibus palatino Laurentio de Hédervára super resignato castro Budensi 1447. extradatae. 15 Vide earum conclusionem in Vestigiis Diaetarum pag. 270.