CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1561074 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1561074.

Nodus 1561074 in documento skrl-3.xml


Quoad collationem tamen palatinalis dignitatis nunc primum restringitur.

2 Ipsa tamen haec potestas decreti hujus articulo 2-o novam et inusitatam hactenus quoad primum regni magistratum, nempe palatinum, accepit restrictionem. 3> Palatinos <enim antea

54.3 enim antea conieci; in B lectu difficillime.

per reges nominatos, et pro arbitrio dignitate motos fuisse, praeter Andreae II decreti 1231. art. 5-um copiosissimis asseri potest instrumentis (a); nunc vero constituitur ut hunc rex "ex consilio statuum pari voluntate eligat" quod eum sensum facere videtur ut status individua proponant, rex eligat. 4 Dicitur quidem eodem articulo: "antiqua consvetudine regni id ipsum requirente". 5 Verum consvetudo haec minime potuit esse diuturna quando adhuc sub Sigismundo 1392. palatinos a regibus renunciatos fuisse subnexa nota exhibet. 6 Dignitas haec ne tum quidem adhuc ad eum, quem postea obtinuit, authoritatis gradum provecta fuit. 7 Nam et e causa, ob quam jus palatinum proponendi statibus reservari lex haec allegat, et e pluribus ejus temporis litteris constat munus hoc pene tantum judiciarium fuisse. 8 Supremum tamen judicem hac etiam adhuc aetate regem egisse ex articulo 31. §-o 7. apparet, ubi suam a palatinali et judicis curiae praesentiam, id est tribunal, diserte distinguit. 9 Memoratui dignum est quod hoc demum decreto articulo 27-o diserte explicata sit illa nobilium praerogativa quod etiam in criminalibus non nisi post pronunciatam capitis sententiam captivari possint.

10> (a) Unicum, sed palmare exemplum adferre libet. <11 In processu Peramartonensi fundamentali productae sunt adjudicatoriae Stephani palatini de 1388, ubi dicitur 1382. "honore palatinatus ab eodem domino Emerico palatino per dominum Ludovicum regem ablato, et domino Nicolao Gara dato," continuatur deinde narratio status causae et ad annum 1385. adeoque sub Maria dicitur: "Nicolao Gara palatino ab honore palatinatus per regiam Majestatem deposito, et honore palatinatus domino Nicolao de Széch collato." 12 Post ulteriorem cursus causae narrationem iterum ad annum 1388. adeoque sub Sigismundo subjungitur: "Hoc etiam palatino ab eodem honore remoto, et Stephano palatino per regiam Majestatem creato." 13 Quod idem etiam Stephanus palatinatu motus fuerit, docent adjudicatoriae Leustachii palatini in processu archi-abbatis contra civitatem Posoniensem productae, ubi postquam narratum fuisset quod Stephanus palatinus causam ab octavis S. Georgii 1492. ad octavas S. Jacobi prorogaverit, subjungitur deinde: "eodem honore palatinatus ab ipso domino Stephano palatino per regiam Majestatem ablato, ex ipso nobis dato." 14 Ita adhuc ante 41 a condito sub Alberto articulo 2 annos palatinos a rege creatos et loco motos fuisse apparet.