CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1560964 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1560964.

Nodus 1560964 in documento skrl-3.xml


§ 52 Primus statuum passus ad stabiliendam haereditariam successionem.

1 Videntur status ad stabiliendum primogeniturae ordinem jam tum inclinasse, cum Elisabetham, Sigismundi filiam, Alberti conjugem, articulo 12-o decreti Albertini haeredem regni nominent; cum in apographo decreti hujus, quod Alberto extradederunt (a), et quidem in conclusione ejus Elisabetham regnum jure geniturae concernere agnoscant; cum denique Eusebius Verinus protulerit litteras e Goldasto quibus status in casum mortis Alberti sibi haeredibusque suis successionem detulisse Elisabetha affirmat (b). 2 Huic certe articulus 20-us decreti hujus collimat, quo se rex obstringit quod filias suas absque consensu statuum nolit maritare. 3 Cum enim in Alberto jam alterum admoti ad solium regis generi exemplum editum sit, intererat utique statuum in casum, quo rex nullum haberet filium, cognoscere quem regis filiae maritum dare expediat.

4 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 229. "Dominae reginae... quam principaliter jure geniturae hoc regnum concernere dignoscitur."

5 (b) "Ob das wurde, das er (Albert) abgieng mit Todt, ehe dann ich, dass die ungarischen Herren geistlich und weltlich mich und meine Erben als rechte erbliche Herrschaft zu Herrn und Erben des Königreichs Hungarn aufnemen und halten solten", cet.