CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1560730 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1560730.

Nodus 1560730 in documento skrl-3.xml


§ 48 Internus regni status sub hoc primum rege tantisper regulatus.

1 Vel ipsum tamen id, quod per institutum repraesentantum legislatio per pauciora individua exerceri coeperit, jam eum produxit effectum, ut plures atque unquam alias sub Sigismundo saluberrimae leges perlatae, tumque primum de interno etiam regni statu regulando consilia suscepta sint. 2 Ita aucto praevie civitatum, quae prima sunt commercii incunabula, numero multisque ex illis ad internam externamve securitatem iis procurandam muro cinctis, status illarum decreto 2-o regulatur, quoad aequalitatem ponderum et mensurarum, articulo 1-o et decreto 3-o articulo 6, quoad

48.2 quoad pro quod utrinque scripsi

earum judicia, art. 4, 8, et 12; denique quoad census regi debitos, art. 10. et 13.

3 Ita commercium regulatur eodem decreto 2-o quoad usum monetae art. 18. et 19, decreto 3. art. 7-o et decreto 6. art. 12; quoad vectigalia art. 15. et 17; per prohibitum extraneum salem art. 20. et decreto 3. art. 18; per sublata, quae obreptitie tantum erecta fuerunt, telonia art. 17. et 18; quoad pannum all'ingrosso et alla minuta vendendum articulo 2; denique per sublatum civitatis Budensis monopolium art. 11. 4 Duas tamen commercio summe noxias leges ignorantia saeculi expressit, nimirum de auro et argento non caelato nec evehendo, nec invehendo art. 15. et 21, et de prohibita intraneorum cum exteris quaestoribus societate, articulo 16.

5 Ita etiam status colonorum regulatur quoad liberam migrationem articulo 5-o et decreto 3.o art. 15. et 16; quoad eorum judicia decreto 3. art. 10.

6 Denique invalescentibus violentiis obices ponuntur: per severam eorum prohibitionem decreto 3. art. 1, 3, et 4; per prohibita vadimonia, quae praecipuam iis dare solent occasionem decreto 2. art. 7. et decreto 3. art. 2. et 5-o; per datam, qua antea solus palatinus pollebat, comitibus parochianis potentiarios ejusmodi actus in proclamatis congregationibus cognoscendi facultatem decr. 6-o art. 4.

7 Decreto 4-o exactio lucri camerae regulabatur, verum in vicem decreti hujus circulares tantum ad dicatores dimissae Corpori juris insertae sunt.

8> Decreto 5-o negotium insurrectionis regulatur. <9 E cujus art. 1-o aliisque posterioribus legibus apparet negotium etiam banderiorum in alio anteriori, quod tamen sinistra sorte ad nos usque non pertigit, decreto ordinatum fuisse. 10 Hoc primum decreto rex assummit onus confinia regni propriis militibus et pecuniis defendendi (in praefatione) et cum hos sine stipendiario milite nec concipi quidem possit, hac est prima in legibus Hungariae ejus mentio. 11 Ejusdem decreti articulo 1-o insurrectionis obligatio primum ita modificatur ut status ad eam nonnisi tunc, dum regiae gentes ad propulsandum hostem non sufficiant, obstringantur. 12 Totam vero regni militiam ejus, qui eam statuerat, sumptibus intertentam fuisse ex decreti 5. art. 8-o apparet.

13 Denique decreto 6-o complures etiam leges civiles, veluti de dotibus viduarum, art. 18, de quarta puellari, art. 19, uti et ad judiciarium ordinem pertinentes perlatae sunt.