CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1560516 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1560516.

Nodus 1560516 in documento skrl-3.xml


§ 44 Primus de successione regni cum exteris principibus pacisci Sigismundus coepit.

1 Sigismundus primus de successione regni Hungariae, tamquam de re, quam in proprietate haberet, pacisci coepit. 2 Ut contra Vladislaum Polonum, qui Hungariam nomine uxoris suae Hedvigis, Ludovici I secundogenitae filiae, repetebat, copias auxiliares possit obtinere, fratri suo Venceslao Bohemiae regi successionem in regno Hungariae 1393. addixit (a). 3 Verum tractatui huic non multo post ipse contravenit. 4 Cum enim Ladislai Apuliae ducis, Mariae Stephani V regis Hungariae ex Carolo parvo, nuper Budae caeso, nepotis, partes invalescerent, ut ab Alberto IV Austriae duce auxiliares copias obtineat, Venceslao, qui infirmitatem prioris sui pacti non ignorabit, nil obnitente, eandem 1401. detulit successionem. 5 Verum Sigismundum, cujus electio anceps, coronatio infrequentium comitiorum crisi obnoxia, regnum ipsum vacillans fuit, de successionis ordine inconsultis statibus nil constituere potuisse, status autem neutrum pactorum horum ratum habuisse satis constat.