CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1560168 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1560168.

Nodus 1560168 in documento skrl-3.xml


§ 38 Corregentia primum inducta.

1 Sub Ludovico novum constitutionis objectum, corregentia, primum invaluit. 2 Ornata fuit hac dignitate Elisabetha Ludovici mater; an tamen illi corregentia testamento mariti sui Caroli, an mero Ludovici arbitrio, an statuum voluntate delata fuerit, necdum est in comperto. 3 Si dignitati huic nulla alia quam honoris consilii formalitatisque illius praerogativa adhaesit ut in privilegiis clausula: "de voluntate etiam et consensu" adhibeatur, non excessit limites potestatis suae Ludovicus si honorem hunc matri proprio etiam nutu detulit. 4 Verum si dignitas haec id etiam juris involvebat ut corregens absente aut mortuo rege regnum moderari possit, id certe de systemate constitutionis absque statuum nutu decerni non poterat. 5 Itaque cum Ludovicus constitutionem regni in reliquis adeo religiose observaverit, probabilius videtur quod corregentia haec aut in honorifica tantum nomenclatione substiterit, aut certe cum assensu statuum delata, verum id ipsum aut in publicas tabulas, sicut multa ejusmodi alia, referre intermissum, aut illis, quae intercidisse vidimus, Ludovici decretis insertum fuerit.