CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1559975 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559975.

Nodus 1559975 in documento skrl-3.xml


§ 35 Monarchico- tamen aristocraticam constitutionis formam pro omnibus aliis regibus observavit.

1 Caeterum sub nullo hactenus rege genuina monarchico-aristocraticae constitutionis forma magis rite atque sub magno hoc Ludovico observata fuit. 2 Nihil ille sibi de executiva detrahi passus est potestate sicque omnem anarchiae occasionem antevertit. 3 Magnitudine consilii sui comparatoque per tot felicia bella prolatumque Hungaricum imperium nationis affectu, proceres ita in officio continuit, ut nullae prorsus de horum praepotentia nobilium querelae sub illo legantur sicque omnem olygarchiae viam praescidit; nobilitatem, quam continuis ferme bellis exercebat, ita sibi addictam habuit (a), ut eam inducendae militaris democratiae ne cogitatio quidem subiverit.

4> Nec tamen ipse etiam arbitrarium imperium affectabat. <5 Cum enim 1345. contra refractarios Neliptios Croatiae comites, anno vero 1347. Neapolim ad vindicandam fratris sui necem exercitum ducere vellet, de re hac semper in comitiis constitui procuravit (b). 6 Anno 1351. Andreanam, ut jam vidimus, constitutionem confirmavit novasque in iisdem comitiis leges perferri concessit. 7 1378. dum de renunciando per Carolum parvum omni in Hungariam jure, deque deferenda filiae suae Mariae cum sponso Sigismundo post fata sua successione ageretur, id ipsum in comitiis pertractatum voluit (c). 8 Status certe in reali potestatis legislativae exercitio sub rege hoc perstitisse docent etiam complures, quae in comitiis 1351. perlatae sunt leges, utpote politicae : de sufferendis ecclesiasticorum abusibus art. 1. 2. et 20; de teloniis et naulis regulandis art. 8. 15. et 17; de manutenenda dominica in colonos potestate art. 16. et 18; de imposita colonis nonae praestatione; de innocentibus uxoribus, prolibus et cognatis reorum in partem poenae non vocandis art. 10. et 19; denique de exaequandis nobilium libertatibus art. 11. 9 Oeconomicae: de modo lucrum camerae exigendi art. 4. 5. et 12; de jure regis in possessiones quae mineras continent art. 13. 10 denique iudiciales: de forma peragendarum inquisitionum art. 23; de norma testimonium capituli aut conventus adhibendi art. 21; de minutioribus aliquot conventibus abrogatis art. 3; de taxis judicialibus art. 7. et 24; denique de termino in quo motae de proprietate possessionum lites debeant definiri art. 25.

11 (a) In conclusione decreti 1351. ita loquitur: "consideratis fidelibus obsequiis... quibus in cunctis nostris... negotiis... prosperis pariter et adversis, specialiter vero in sumenda vindicta innoxii sanguinis... fratris nostri... intrepide se submittendo... nostrae majestati studuerunt complacere."

12 (b) De prima expeditione testimonium praebet synchronus author, dum ait: "communicato consilio suorum principum, militum et baronum". 13 De altera instrumentum a Pray prolatum: "matre nostra, ac aliis praelatis, ac regni nostri baronibus, diu super hoc, et mature deliberantes," vide Vestigia Diaetarum pag. 185 et 186.

14 (c) Omnia haec in diaeta fuisse pertractata synchronum Chronicon Budense testatur, cujus authoritati hac in re tuto deferre licet.