CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1559771 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559771.

Nodus 1559771 in documento skrl-3.xml


§ 32 Carolus inaugurale sacramentum nuncupavit quidem; an tamen capitulationem aliquam ediderit vel Andreanam adminus constitutionem confirmaverit, hactenus non constat.

1 Carolus dum illegitima adhuc corona 1309. incingeretur, inaugurale quidem dixit sacramentum, verum occasione hac nec constitutionem Andreanam confirmavit, nec aliud inaugurale diploma edidit. 2 Per verba tamen illa: "Nobiles regni sui Hungariae in approbato et antiquo jure servare atque a tyrannorum oppressione eripere," jam propius

32.2 propius: proprius B

regni constitutionem respexit (a). 3 Et e posterioribus clausulae hujus verbis, et ex illo instrumenti de 1307. textu: "Nobiles quoque Regni Hungariae, quos hactenus indigna servitute oppressisse dignoscuntur, juxta naturalem ipsorum libertatem, cuique et ubicunque voluerint, servire, seu propriis rebus curam impendere, sine omni contradictione permittantur," e duobus, inquam, his textibus, quanta sub finem primae periodi viguerit oligarchia quamve depressus fuerit nobilium status, satis apparet.