CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1559657 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559657.

Nodus 1559657 in documento skrl-3.xml


Institutum necessitatis coronationis genuine explicatur.

3 Ita primum, quod de peracta alicujus regis coronatione tenemus, publicum instrumentum de illegitima hac Caroli coronatione confectum est; ita etiam primum sub hoc rege diplomaticum habemus argumentum instituti illius (in publicas enim leges ne tota quidem adhuc secunda periodo relatum est) quod coronatio nulla alia quam specifica illa S. Stephani corona peragi, nullus nisi eadem redimitus aliquem regiae potestatis actum legitime possit exercere. 4 Episcopi tamen (c), imo ipse Carolus (d), id pro vulgari tantum opinione reputabant. 5 Verum alium certe illi fovissent sensum si genuinam instituti hujus vim et causam fuissent assecuti. 6 Licet enim hac adhuc aetate usus inauguralis diplomatis, ut vidimus, necdum invaluerit, eam tamen Hungari constitutioni suae jam dudum statuerunt securitatem ut singulus rex statim cum aditu regni de conservandis regni juribus, id est de manutenenda regni constitutione, jurate caveat.

7 Ut juratam hanc tanto certius obtineant securitatem, nihil oportunius constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat. 8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam, quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille, qui eum, penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem, qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur; non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum eidem concedant, status autem id concedere non solebant donec electus promptum se non exhibuit inaugurale nuncupandi sacramentum.

11 Et haec est vis instituti hujus, non populare (ut ignari rerum nostrarum exteri improperare solent) praejudicium, non vanum spectandorum inauguralium solennium desiderium. 12 Hoc est palladium illud quod nutantem jam saepius constitutionem regni sustinuit, quandoque jam prostratam erexit. 13 Duo tantum sunt quae hac adhuc aetate in instituto hoc desiderabantur: primum quod de eo, ne corona potestati statuum aut subducatur aut eripiatur, non satis prospectum fuerit; asservabatur enim in sacristia Albensi absque ulla alia securitate (e)

31.13 (e): (a) B

. 14 Deinde quod in casum protrahendae in longius tempus (quod legitima etiam de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala, nulla facta fecisse provisio comperiatur.

15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est, donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio."

16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis Diaetarum pag. 176-a.

17 (c) In eodem instrumento ibidem episcopi dicunt: "cui (coronae) multum reverentiae atque authoritatis ex dicti regni incolarum opinione defertur, quasi in ea sit jus regium constitutum."

18 (d) Carolus in jam provocato instrumento ibidem ita loquitur: "Ut opinioni tamen gentis Hungaricae satisfieret... recuperata eadem sacra corona de novo exstitimus coronati."

19 (e) In laudato coronationis instrumento ibidem pag. 177-a dicitur: "regale diadema (...) quod in Albensi ecclesia summa cum diligentia asservabatur." 20 Debuerunt id postea ad propriam sedem Vissegradum transferre sicque in suam plene redigere potestatem cum in alio, nempe Uladislai Poloni coronationis instrumento, in Vestigiis Diaetarum pag. 238-a dicatur: "Sublata (per Elisabetham) de castro Vissegradi corona illa qua hactenus reges Hungariae coronari soliti fuere." 21 Apparet itaque aetate hac ne conservatorum quidem coronae institutum viguisse.