CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1559512 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559512.

Nodus 1559512 in documento skrl-3.xml


e) Negatum ante coronationem regiae potestatis exercitium.

19 Unicum illud Hungaricae constitutionis palladium ut rex, antequam coronatur, nullum regiae potestatis actum legitimo possit exercere, nulla vero pro legitima coronatione habeatur, nisi quae specifica S. Regni corona peracta sit, jam quidem hac etiam periodo viguit (a). 20 Id ipsum tamen usu tantum et consvetudine conservatum neque uspiam in publicas tabulas relatum fuit. 21 In possessorio S. hujus coronae tota legislativae, qua status gaudebant, potestatis securitas consistebat; poterant enim, donec eam in potestate habebant, occasione singulae coronationis constitutionem regni sui seu renovare, seu explanare magis, seu novis fulcire praesidiis, et si rex haec acceptare noluisset, poterant illi coronationem, id est, legale regiae potestatis exercitium negare; et tamen nulla de reservata statibus coronae conservatione alia provisio tota hac epocha reperitur, ita ut jam Emerici regis vidua eam una cum reliquis clenodiis in Austriam transferre potuerit. 22 Immo ne usus quidem inaugurale aliquod diploma edendi aut Andreanam adminus constitutionem iuramento firmandi, hac adhuc epocha, ut jam ostendimus, obtinuit.

23 Quid itaque mirum si reclamata licet semper, quae sola S. Stephano stabilita fuit quaeve in ordinata monarchiae aristocratia temperata gubernii forma consistebat, si re ipsa raro fuerit observata, plerumque aut arbitraria regis potestas, aut aliquot potentiorum magnatum oligarchiae, anarchia vero saepissime viguerit.

24 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 150-a diploma Andreae II de 1203. e quo patet quam necessaria fuerit et coronatio et ipsa S. corona ad hoc ut rex regiam potestatem legitime capessat.