CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1559270 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559270.

Nodus 1559270 in documento skrl-3.xml


§ 27 Id tamen de iure tantum intelligi debet, de facto saepe inter arbitrarium imperium, oligarchiam et democratiam militarem fluctuavit.

1 Caeterum eandem, quae sub S. Stephano invecta est, constitutionis formam tota prima regum periodo de iure perdurasse satis apparet; nimirum quod potestas legislativa et iudicialis principi cum natione communis, executiva propria fuerit. 2 Verum usu ipso rem aliter se habuisse is facile deprehendet qui sincera gestarum hac aetate rerum momenta attentius tantisper expenderit; nimirum dispersa per sedes suas minor nobilitas infirma utique et cum optimatum potentiae, tum arbitrario regum imperio obnoxia fuit. 3 Ast ubi seu in comitiis seu in exercitu tota coivit, cum illa ipsum militiae regni corpus effecerit, poterat, si unita fuisset, summam rerum semper ad se pertrahere. 4 Naturale itaque fuit ut ad id impediendum et procerum et regis summum semper studium fuerit minorem in diversa studia distrahere nobilitatem.

5 Ut id efficiant, proceres primum pauperiores ex iis bene multos in aulicum suum comitatum cooptare coeperunt. 6 Cum pars dignationis haeri in ejus etiam familiares dimanat, subinde plures etiam e melioribus nobilium domibus aulas procerum honoris causa assectabantur. 7 Alios terrarum largitione, alios oblato adversus injurias aliorum potiorum patrocinio optimates in partes suas perduxerunt. 8 Ita, cum magna minoris nobilitatis pars variis proceribus se obnoxiam fecisset, valuit jam utique etiam in comitiis optimatum contra reliquam nullis adhuc partibus addictam nobilitatem authoritas. 9 Quodsi enim aliquot numerosae nobilitatis clientela suffulti proceres consenserunt, non erat iis difficile aliquam insuper nobilitatis nullis adhuc partibus obnoxiae partem pollicitationibus aliisque artibus in suam sententiam pertrahere, sicque determinationes comitiorum pro arbitrio moderari. 10 Et tunc aristocratia iterum in oligarchiam inclinavit.

11 Si contra rex primum ipsos potentiores proceres in varia studia distraxit, tum qua popularitate sua, qua terrarum, quae per notam aut defectum semper copiosae ad eum devolvebantur, largitione, qua denique minorum nobilium ad eminentiora officia nominatione horum animos sibi devinxit, tum constitutio pronis in regem nobilitatis studiis in arbitrariam gubernii formam inclinare solebat.

12 Si denique exacerbata injuriis seu regum, seu optimatum nobilitas in unum consensit, tum res ad militarem spectare coepit democratiam.

13 Imo cum tota haec periodus frequentissimis propter non definitum regiae successionis ordinem civilibus bellis agitata fuerit, plurimis per hoc tempus annis mera viguit anarchia. 14 Superest ut genuinas eventuum horum causas eruamus.