CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1559043 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1559043.

Nodus 1559043 in documento skrl-3.xml


§ 25 Interna gubernii forma fuit vitiosa.

1 Internum negotiorum statum periodo hoc illud non modice

25.1 modice: modici B

perturbavit quod nec politica a judicialibus negotia satis separata, nec potestatis seu executivae seu judicialis exercitium debite ordinatum fuerit. 2 Civium enim causas iudices jam majores villae, jam richtardi in veteribus litteris compellati decretorie dirimebant, ita, ut sententias ipsorum nullas potuerint appellari, sed si quae pars sententia hujus judicis se gravatam existimabat, ipsum judicem coram rege convenire debuerit (a).

3 Comites castrorum eadem ferme potestate adscriptis castro populis imperabant (b).

4 Nobiles usque Andream II sicut sub nullius alterius, quam regis vexillo militare, ita nullius praeter regem judicium agnoscere inter praecipuas status sui praerogativas reputabant (c). 5 Voluit quidem mederi defectui huic Colomannus per institutum in singula dioecesi judicium primae instantiae quod universas cujuscunque status nobilium causas cognoscat (d). 6 Verum judicium hoc vel jam antea, vel certe per primum Andreae II decretum debuit aboleri, cum nulla amplius ejus sive in hoc, sive in posterioribus decretis memoria occurrat majoresque nobilium causae iterum ad tribunal regium revocentur, sola minorum causarum cognitione palatino delata.

7 Nullum etiam inter regem et ultimam effectuantem iurisdictionem intermedium corpus fuit per quod tamquam vehiculum reges sua in effectum legum mandata ad subalternas jurisdictiones dimitterent, quod ab his de effectuatis regiis mandatis rationem exigeret, regemque de eo reddideret certiorem. 8 Itaque reges ipsi sua partim per praecones, partim per cursores publicos mandata subalternis jurisdictionibus significabant, et cum ipsis de singuli effectu rationem exigere non vacarent, haec impune plerumque ita negligebantur, ut si regi quodpiam horum effectui dari intererant, refractarium magistratum ad id armis demum cogere debuerit (e).

9 (a) Patet id e pluribus civitatum privilegiis; speciminis causa libet unicum civitatis Pestiensis provocare, ubi dicitur: "Si per ipsum (majorem villae) debita iustitia alicui non fuerit exacta, ipse villicus, et non villa debeat conveniri coram nobis."

10 (b) S. Steph. lib. 2, cap. 43, dicitur: "Si quis militum judicium a comite suo recte judicatum spernens ad regem appellaverit". 11 Verum appellata haec propter adjectam gravem 10 auri pensarum poenam raro locum habuerit.

12 (c) E S. Ladislai l. 3, cap. 3-o apparet palatinum non proprio officii jure, sed regis nomine nobilium causas cognovisse, id quod postea judex curiae praestabat. 13 Sub Andrea II jam ipsi comites nobilium causas decimales discutiabant, articulo 5-o. 14 Reliquas omnes, praeter sententias

25.12 sententias: sententiae B

capitales et ad amissionem bonorum palatinus judicabat; hae enim soli regi reservantur, art. 8-o.

15 (d) Combina Colomanni libri 1. cap. 2-um et 7-um usque 13-um et videbis institutum illud nil aliud fuisse quam judicium primae instantiae pro causis nobilium.

16 (e) Plena est exemplorum ejusmodi historia, quibus rex refractarios comites armis compescere debuit.