CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1558950 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558950.

Nodus 1558950 in documento skrl-3.xml


§ 24 Usus comitiorum tota epocha viguit, status non

24 tit: non conieci

honore consilii, sed jure suffragii gaudebant, forma comitiorum.

1 Usum comitiorum inde a S. Stephano per totam hanc periodum viguisse in Vestigiis Diaetarum luculenter ostensum est, quamvis pauca eorum decreta ad nos sint transmissa. 2 Id dum dico, status jura suffragii in iis gavisos fuisse utique una adfirmo. 3 Armatae enim, ut tunc erant Hungari, gentis comitia unice ad audienda principis jussa cogi non solent. 4 Verum longe alia atque nunc eo aevo agendorum negotiorum ratio fuit. 5 Simplici adhuc gubernii forma non erant aetate illa tanta tamque intricata legum discussionumque objecta. 6 Natio consvetudinibus potissimum regebatur. 7 Convenere status ad regem seu coronandum, seu eligendum, seu etiam exauctorandum, ad decernendum bellum cogendamque regni militiam, aut ad pacem cum hoste conficiendam. 8 Acta ejusmodi conventuum quandoque nequidem in scriptum redigebantur. 9 Ad ejusmodi comitia potentiores dynastae magna militum manu stipati conveniebant, sed cum minor nobilitas perinde armata adfuerit, cum hujus numerus plurium etiam dynastarum comitatum superaverit, debuit id semper decerni, quorsum major nobilium pars, id est major militiae numerus inclinabat. 10 Si tamen minor nobilitas in diversas sententias distracta fuit, aliquot vero dynastae minori licet hujus parti accesserunt, facile evenit ut non id, quod potior, sed quod fortior pars nationis tuebatur, decretum fuerit. 11 De aliis, quae ad internum regni statum regulandum pertinent, parum adhuc solliciti status fuere. 12 In id unice intendebant ne rex suam cum detrimenta statuum potestatem extendat, neve proceres nobilitatem opprimant. 13 Id si evenit, convenere status, etiam a rege non rogati, concepere brevia aliquot legum capita quibus abusus illi sufferebantur. 14 Leges has libertates suas appellavere, licet reipsa partitionem legislativae, executivae, et judicialis potestatis, id est constitutionem regni, in se complectant. 15 Has regi pro confirmatione praesentarunt; qui unanimi nationis consensui refragari cautum esse ratus, easdem totidem verbis in forma diplomatis expedire solebat.

16 Ita Andreae II bis, Belae IV semel oblatos confirmatosque articulos vidimus. 17 Ita pluribus etiam regibus oblatae ab iisdem confirmatae fuerint ejusmodi leges, quae tamen ad nos usque non pervenerunt. 18 Si quae seu decernendorum contra vigentia crimina poenarum, seu aliarum civilium legum perferendarum causa, veluti sub S. Stephano, S. Ladislao et Colomanno, comitia acta sunt, in his aliquas rex ipse, alias quidam e statibus leges proponebant, mutuo tamen semper assensu perferebantur. 19 Testantur id laudatorum jam regum libri luculenter, quamquam nolim inficiari multas ex iis, quae libris his continentur, leges non in plenis comitiis, sed in regali senatu sancitas fuisse, id quod subactus usu rerum oculus facile discernere potest.