CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 155885 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/155885.

Nodus 155885 in documento kunic-r-epigr.xml


815. [809.] In Aulum mendacem. Dicta indicta tibi sunt, Aule, indictaque dicta, Quae lubet ut tecum nil sine teste loqui, Vel sit opus quaecumque loquor mandare tabellis. Primum ergo hoc, dictum ne tibi forte neges, En scribo "Fallax et mendax diceris, Aule, Dicta quod, ut libitum est, dicta fuisse negas".