CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1558717 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1558717.

Nodus 1558717 in documento skrl-3.xml


§ 23 Solemnia coronationis omnes epochae hujus reges subiverunt.

1 Singulum epochae hujus regem coronationis solemnia mox cum aditu regni subivisse extra dubium versatur (a). 2 Tantum Geyzae I coronatio uno, S. Ladislai triennio integro dilata fuit (b). 3 Neque tamen circumscriptam interea fuisse horum regum authoritatem uspiam comperimus, ut adeo institutum illud, quod rex ante coronationem iura majestatica exercere non possit, hac adhuc aetate necdum viguisse appareat.